A Győri Püspökség Körlevelei, 1894

Tartalomjegyzék

12 Venerabiles Fratres, haud paucos esse e catholicis, viros ingenio doctrinisque abun­dantes, qui ferantur alacres ad divinorum Librorum vel defensionem agendam vel cognitionem et intelligentiam parandam ampliorem. At vero, qui eorum operam atque fructus merito collaudamus, facere tamen non possumus, quin ceteros etiam, quorum sollertia et doctrina et pietas optime hac in re pollicentur, ad eamdem sancti propositi laudem vehementer hortemur. Optamus nimirum et cupimus, ut plures patrocinium divinarum Litterarum rite suscipiant, teneantque constanter; utque illi potissime, quos divina gratia in sacrum ordinem vocavit, majorem in dies dili­gentiam industriamque iisdem legendis, meditandis, explanandis quod aequissimum est, impendant. Hoc enimvero studium cur tantopere commendandum videatur, praeter ipsius praestantiam atque obsequium verbo Dei debitum, praecipua causa inest in multiplici utilitatum genere, quas inde novimus manaturas, sponsore certissimo Spiritu Sancto: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei. ad omne opus bonum instructusd) Tali sane consilio Scripturas a Deo esse datas hominibus, exempla ostendunt Christi Domini et Apostolorum. Ipse enim, qui «miraculis conciliavit au­ctoritatem, auctoritate meruit fidem, fide contraxit multitudinem,»2) ad sacras Litteras in divinae suae legationis munere appellare consuevit; nam per occasionem ex ipsis etiam sese a Deo missum Deumque declarat; ex ipsis argumenta petit ad di-ci- pulos erudiendos, ad doctrinam confirmandam suam; earumdem testimonia et a calumniis vindicat obtrectantium, et Sadducaeis ac Pharisaeis ad coarguendum opponit, in ipsumque Satanam impudentius solicitantem retorquet; easdemque sub ipsum vitae exitum usurpavit, explanavitque discipulis redivivus, usque dum ad Patris gloriam ascendit. — Ejus autem voce praeceptisque Apostoli conformati, tametsi dabat ipse signa et prodigia fieri per manus eorumf) magnam turnen efficacitatem ex divinis traxerunt Libris, ut christianam sapientiam late gentibus persuaderent, ut Judaeorum pervicaciam frangerent, ut haereses comprimerent erumpentes. Id apertum ex ipsorum concionibus, in primis Beati Petri, quas, in argumentum firmissimum praescriptionis novae, dictis veteris Testamenti fere contexuerunt; idque ipsum patet ex Matthaei et Joannis Evangeliis atque ex Catholicis, quae vocantur epistolis; luculentissime vero ex ejus testimonio, qui «ad pedes Gamalielis Legem Moysi et Prophetas se didicisse gloriatur, ut armatus spiritualibus telis postea diceret confidenter: Arma militiae nostrae non carnalia sunt, sed potentia Dei.»*) — Per exempla igitur Christi Domini et Apostolorum omnes intelligant, tirones praesertim militiae sacrae, quanti faciendae sint divinae Litterae, et quo ipsi studio, qua religione ad idem veluti armamentarium accedere debeant. Nam catholicae veritatis doctrinam qui habeant apud doctos vel indoctos tractandam, nulla uspiam de Deo, summo et perfectissimo bono, deque operibus gloriam caritatemque ipsius prodentibus, suppetet eis vel cumulatior copia vel amplior praedicatio. De Servatore autem humani generis nihil uberius expres- siusve, quam ea, quae in universo habentur Bibliorum contextu; recteque affirmavit ’) II. Tim. III, 16-17. — 2) S. Aug. de util. ered. XIV, 32. — 8) Act. XLV, 3. — 4) S. Hier, de studio Script, ad Paulin, ep. LIII, 3.

Next

/
Thumbnails
Contents