A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

68 conditore est profectum regni Hungarici initium, Haerent memoriae posteritatis exempla virtutum ejus resque ab eo domi militiaeque praeclare gestae; manent ejus salutaria instituta, quorum ope benefica mirifice juvantur cives. Imo ne quando apud vos languesceret viva evangelii lux, unde tantus manaverat splendor humanitatis et gloriae, studuit excellens providentia Regis fidem gentis vestrae firmis munire prae­sidiis. Atque eo spectavit pia consecratio, qua regnum suum dicavit Reginae Superum, quam illius patronam elegit rogans, ut receptum in tutelam suam perpetuo foveret ac tegeret. Neque alio curae intendebant, quas contulit, ut arctior conjunctio fieret regni sui cum Apostolica Sede, a qua insignia est adeptus privilegia, gratias, hono­res. Quae quidem studia et officia inter Decessores Nostros et Hungáriáé Reges ne morte quidem ejus defecere. Nam quae in lucem quotidie prodeunt e vaticanis pluteis monumenta vetustatis, edita doctorum virorum industria, luculentius in dies ostendunt nunquam romanorum Pontificum vigilantiam Hungáriáé temporibus, nec studia gentis vestrae Sanctae hujusce Sedis honori defuisse. — Atque ut ad illum redeamus, quem meminimus sanctum vestri conditorem regni, abs re non erit studium attin­gere, quo suorum animos curavit incendi, ut sacras inirent peregrationes ad fana religiosissima, maxime ad sepulcrum Apostolorum Principis, totius orbis veneratione celebratum. Morem hunc fovendae firmandaeque fidei apprime accommodum provexit ille exemplo suo, et paratis opportune hospitiis, quae pios advenas exciperent. Cujus rei recordatio pergrata vobis obtingat necesse est; monet enim vestrum hoc ad Urbem iter vestris congruere fastis et gloriae vobis a majoribus traditae. — Quod vero ab illis accepistis sanctum fidei depositum et verae humanitatis decus, hoc incorrup­tum a vobis tradi par est liberis vestris; nulla est enim hereditas magis ab iis expe­tenda. Plane in ea tempora incidimus, quae misera et discrimine plena esse nostis, eademque quum in regionibus ceteris, tum in patria vestra Ecclesiae rei que catholi­cae imprimis infensa. Id vero magis ad erigendos confirmandosque, quam ad deji­ciendos animos vestros valeat oportet. Constanter itaque retinete ac tuemini, quam ab Ecclesia Matre didicistis, veritatis doctrinam: cumque in ea, post mandatum pri­mum, illud emineat, quod mutuam caritatem praecipit, virtutem hanc praeprimis diligite et colite; ex hac enim vera pax constat et animorum concordia, unde omnis oritur commoditas prosperitasque rei quum privatae tum publicae. Quae bona ut affluant Hungáriáé vestrae, primum Regi Apostolico Ejusque Domui augustae, tum omnibus Regni Ordinibus ubertatem adprecamur caelestium munerum, quorum auspi­cem esse cupimus Apostolicam benedictionem, quam illis, ac vobis, familiis civibusque vestris universis et singulis peramanter in Domino impertimus. Jaurini, die 20-a Julii ig93­Nr. 14Ő4. Concursus pro benefi­cio parochiali in Mocsa. D. Julius Somogyi parochus Mocsaensis, ob gravem, qua jam a longiori tempore laborat, infirmitatem beneficium suum parochiale sponte resignavit. Qua resignatione ad instantem resignantis petitionem per me acceptata in vacantiam venit beneficium parochiale Mocsaense. Illud itaque hisce publico concursui usque diem io-am proximi mensis Augusti duraturo exponendo, pro eo competere volen-

Next

/
Thumbnails
Contents