A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

59 Beatissimam Deiparam ejusque Rosarium, quod haereditario jure ad Ordinem No­strum pertinere saepius ab Apostolica Sede declaratum est. Cum igitur fel. rec. Pius Papa IX. per Breve Quod jure haereditario (17. Augusti 1877.) supremam Rosarii Viventis moderationem Rmo Ordinis Nostri Magi­stro Generali pro tempore commiserit, Excellentissimi ac Reverendissimi Domini Joannis de Zalka, Episcopi Jaurinensis, precibus inclinati, illisque pro posse Nostro morem gerere cupientes, Te, Illustrissimum ac Reverendissimum Dominum Carolum Nogáll, ejusdem Episcopi Vicarium Generalem, quamdiu hoc munere Vicarii Gene­ralis fungeris, tenore praesentium instituimus, institutumque declaramus Directorem, pro tota Dioecesi Jaurinensi, piae Sodalitatis a Rosario-Vivente nuncupatae; cum omnibus praerogativis et gratiis, quae hujusmodi Directoribus competere dignoscun­tur; salvis tamen juribus, quae Moderatoribus Confraternitatum SS. Rosarii, ubi canonice auctoritate Magistri Ordinis Praedicatorum et de consensu Ordinarii erectae sunt vel erigentur, iu ipso Brevi Quod jure haereditario tributa sunt ac reservata. Datum Romae, sub sigillo Nostro, die 8. Maji 1893. Fr. Andreas Frűhwirth, Magister Ordinis. (L. S.) Fr. Hyacinthus M. Cormier. Reg. fol. 78.» E correspondentia hac ultro patet: 1. Sodalitatem de purissimo Corde B. M. Virginis sub titulo Archiconfraternitatis porro quoque persistere, sed non qua uni­tam Sodalitati SS. Rosarii, sed ab illa distinctam. Quod commembris significandum erit. 2. Vicarium Generalem Episcopi Jaurinensis fungi munere Directoris Sodalitatis SS. Rosarii qua Delegatum Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum. Ne autem juri Ordinis successu temporis derogetur, pro novo Generali Vicario nova delegatio erit petenda, haec enim ad personam dabitur. 3. Caeteris in vigore manentibus siquid praeterea constitutum fuerit, hoc Delegatus Magistri Generalis effectui mancipabit. Haec pro notitia referens, omnes et singulos hortor in Domino, ut humili corde celebremus Beatissimam Virginem Mariam, Reginam Sacratissimi Rosarii, Ejusque intercessionem pro Ecclesia ac patria nostra jugi devotione imploremus. Jaurini, die 5. Julii 1893. Leo PP. XIII. Ad perpetuam rei memoriam. Quo magis fidelium erga Bmam Virginem Karmelitidem devotio augescat et pietas, unde eorum animis uberrimi et salutiferi fructus derivare possunt, piae postulationi Dilecti Filii Aloisii Mariae Galli, Summi Moderatoris Ordinis B. M. V. de Monte Carmelo Veteris Observantiae, benigne inclinati, peculiari privilegio Carmelitanas Ecclesias locupletare statuimus. Quaprop­ter de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. Ejus auctoritate confisi, omnibus et singulis utriusque sexus Christifidelibus vere poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui quamlibet ex Ecclesiis vel quodlibet ex publicis Oratoriis sive Fratrum sive Monialium universi Ordinis Karmelitidis tum Calceatorum tum Excalceatorum ubique locorum existentibus die decimasexta mensis Julii cujusque anni, qua festivitas Deiparae Virginis de Monte Carmelo celebratur, a primis vesperis usque ad occasum solis diei hujusmodi devote visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conver­sione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, quoties id egerint, toties Plenariam omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem, Nr. 1285. Indulgentiae Ecclesiis Carmelitanis adnexae.

Next

/
Thumbnails
Contents