A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

60 quam etiam animabus Christifidelium, quae Deo in charitate conjunctae ab hac luce migraverint, per modum suffragii applicare possint, misericorditer in Domino con­cedimus. Non obstantibus Nostra et Cancellariae Apostolicae regula de non conce­dendis indulgentiis ad instar, aliisque Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis quibuscumque. Praesentibus perpetuis futuris temporibus vali­turis. Volumus autem, ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicujus Notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesia­stica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides adhibeatur, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae, vel ostensae. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 16. Maji 1892. Pontificatus Nostri Anno Decimoquinto. S. C a r d. Vanutelli. (L. f S.) Jaurini, die 5-a Julii 1893. Nr. 1286. Exercitia spiritualia pro Clero Dioece- sano. Exercitia spiritualia pro universo Clero Dioecesano, more et ordine alias servato, currente quoque anno, et quidem mense Augusto, Jaurini in aedibus Semi­narii majoris, Deo favente, instituenda fore, hisce Venerabili meo Clero significo. Initium dabitur his sacris exercitiis die 21-a Augusti hora 6-a vespertina, die vero 25-a e. m. horis matutinis eadem concludentur. Paterne itaque invito DD. Sacerdotes, quibus vacaverit, ut his exercitiis spiritualibus, ope quorum uberrimi gratiarum coele­stium fructus adquiri possunt, intervenire nitantur. Interventuri autem hanc suam intentionem tempestive, adminus usque diem 10-am Augusti, Officio Dioecesano significare velint, ac die praedefixa superpelliceo, stola, bireto atque manutergio provisi compareant. Sub sacris exercitiis omnes e Clero foraneo intervenientes hospi­tium et intertentionem habebunt in Seminario majori. Si quibus autem praeplacuerit et contigerit hospitium in alia domo sacerdotali impetrare, iisdem permissum erit noctem solam, inde a terminatis precibus vespertinis usque horam precum matuti­narum, in privato ejusmodi hospitio transigere. Jaurini, die 5-a Julii 1893. Nr. 1287. Concursus pro beneficio parochiali in Stoczing. Per translationem D. Stephani Lentsch parochi Stoczingensis ad beneficium parochiale Feketevárosense in vacantiam venit beneficium parochiale ab eodem hucusque tentum in Stoczing. Pro hoc itaque rursum complendo praesentibus publi­cum concursum usque finem curr. mensis Julii duraturum indico et competituros requisitam adprobationem habentes eo invio, ut recursus suos Celsissimo Principi Nicolao Esterházy ceu Patrono inscribendos eousque horsum exhibeant. Jaurini, die 5-a Julii 1893. Nr. 1288. Concursus pro praemio fundationis Lacken - bacher. Exc. R. H. Cultus ac pubi. Instit. Ministerium sub 11-a Junii a. c. Nr. 25782 concursum publicat pro praemio 472 fi. 50 x. e fundatione fratrum Lackenbacher optimae versioni textus biblici ex hebraico in arabicum dando. Concursus in Uni­versitate Budapestinensi die 30-a in Viennensi vero die 27-a Novembris habebitur. Conditiones eaedem sunt, quae prioribus annis saepius jam publicatae sunt. Jaurini, die 5-a Julii I893.

Next

/
Thumbnails
Contents