A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

58 ad Ordinem Praedicatorum, porro opportunius et utilius fore conferre rem hanc magni momenti cum Reverendissima Paternitate Vestra, et invenire modum expe­diendi negotii, et si res sic terminari non posset, tunc iterum patere aditum ad Sacram Congregationem, quae sua auctoritate rem totam ad suum exitum perducet. His praemissis: Omnis aequus rerum et adjunctorum aestimator abs longiori deductione in confesso habebit, rem fore periculi plenam tantos in sua devotione erga Beatissimam Virginem inquietare, a centro, cui assueti sunt, disturbare, et anxietatibus involvere, mutationem denique, si quae suscipienda fuerit, non admitti, nisi omnino exiguam. Propono itaque: i. Cum intelligam Sodalitati de SS. Rosario vivo aliam Sodalitatem (in casu nostro Sodalitatem de mundissimo Corde B. M. Virginis) adnexam esse non debere, agam, ut illa de mundissimo Corde B. M. Virginis separata et distincta sub suo nomine perseveret. 2. Cum juxta regulas Juris Canonici concessum a Principe beneficium deceat esse mansurum, privilegium inclyto Ordini Praedicatorum collatum maneat inviolatum. 3. Reverendissima Paternitas Vestra det delegationem Vicario Episcopali Jaurinensi, qui tamquam Delegatus Magistri Generalis Ordinis Praedicatorum relate ad hanc Sodalitatem Jaurini sedem habentem aget, et effectui mancipabit ea, quae e statutorum ratione agi et expediri debuerint. Haec si obti­nuero, res tum inclyti Ordinis Praedicatorum, tum nostra salva erit, quin opus sit quaestionem hanc Sacrae Congregationi iterum proponere: sin autem, res Sodalitatis a semiseculo florentis, et zelus cultus B. M. Virginis urgebunt me, ut in perplexo Confraternitatis statu felicem exitum rei apud Sacram Congregationem quaeram. Responsum Reverendissimae Paternitatis Vestrae opperiens, jugi cum vene­rationis cultu persisto Jaurini, die 20. Aprilis 1893. Rniae Paternitatis Vestrae sincerus cultor J oannes Zalka, Episcopus Jaurinen.« Rmus Pater Magister Generalis consilia mea probavit et votis meis detulit, sicut literae ejus testantur: «Roma, via S. Sebastiano 10. die 8. Maji 1893. Excellentissime ac Rme Domine Episcope, Gratiosissime Domine! Litteras aestimatissimas, quas Excellentia Vestra Rma die 20. Aprilis 1893. sub Nr 779. ad me dirigere dignata est, accepi, eisque absque mora respondeo. Lubenti animo consiliis ab Excellentia Vestra Rma propositis adhaerens res Sodalitatis a Rosario-Vivente nuncupatae, in Dioecesi Jauri­nensi a semi-saeculo florentis, ad normam Decretorum a S. Sede Apostolica emana­torum terminare cupio. Quapropter desiderio Excellentiae Vestrae Rmae satisfaciens Ulmum ac Rmum Dominum Vicarium Generalem Carolum Nogáll, Directorem piae Sodalitatis praedictae nominavi et decretum institutionis hisce litteris adnexum \. Excellentiae Vestrae transmitto. Dum ab Excellentia Vestra Rma benedictionem imploro, in osculo manuum insigni cum venerationis cultu permaneo Excellentiae Vestrae Rmae humillimus, devotissimus servus Fr. Andreas Frühwirt h, Magister Ord. Praed.» Indicati in hac epistola Decreti tenor est sequens: «Nos Frater Andreas Frühwirth, Sacrae Theologiae Professor ac totius Ordi­nis Praedicatorum humilis Magister Generalis et Servus. Inter principaliores Officii Nostri partes esse reputamus, ut magis in dies propagetur et floreat devotio erga

Next

/
Thumbnails
Contents