A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

46 civilis tale matrimonium solvit et dat apostatae licentiam novum legitimum contra­hendi matrimonium. Tali modo multa matrimonia catholicorum fiunt mixta, et qua mixta per judicem civilem quoad vinculum solvuntur. Quod itaque matrimonium civile, praeter ipsum matrimonii hujus principium, maxime facit damnabile, solu- bilitas ipsius vinculi conjugalis, hoc proh dolor ab anno 1868. in Hungária jam habemus. Matrimonia acatholicorum antea quoque solvebantur; matrimonia vero mixta eo ipso sunt ab isto tempore solubilia, catholica vero evadunt solubilia per aposta­siam partis catholicae ad haereticos. Et hocce triste spectaculum repetitur toties, quoties parti a conjuge liberari petenti placuerit, dummodo habeat sufficientia materialia media ad expensas, cum lite conjunctas, persolvendas. Tali ratione agnoscuntur et valida habentur per civilem potestatem matrimonia apostatarum sacerdotum, monachorum et generatim omnium, quorum matrimonia prioris conjugii vinculum, sacer ordo vel votum reddit illicita et irrita. Quod per judicem civilem in Hungária fit, hoc faciliori adhuc via obtine­tur in adnexa Transsylvania. In Transsylvania scilicet habent unitarii propria judicia matrimonialia notissima a promptitudine et celeritate, quam in solvendis matrimoniis adhibent; adeo jam res devenit, ut si quis certam ab illis determinatam pecuniae summam numeraverit, judices extraordinario etiam tempore conveniant, ut senten­tiam ferant pro solutione vinculi matrimonialis. Sententia tali obtenta pars acatholica illico ad novas convolat nuptias, catholica vero, nisi etiam illa apostataverit, ligata manet vinculo matrimonii, quod e fide sua indissolubile est. Et haec omnia fiunt legitime et a potestate civili agnoscuntur. Matrimonii indissolubilitas itaque apud nos amplius non existit, lataque patet apostasiarum via, per quam ambulant omnes, qui libidine excoecati, conjugisque pertaesi, secundas, tertias imo ulteriores quoque nuptias inire volunt. Utinam tamen malitia in his jam subsisteret et ulterius non progrederetur! Apostata catholicus velut aper de sylvis prorumpens integras stirpes et familias de­populatur et devastat, fitque, etiam si nollet, novum medium propagandae haereseos. Etenim saepius memorata injuriosa lex anni 1868. illam quoque dispositionem con­tinet, quod fidem mutantium parentum proles, usque annum septimum, secundum sexum sequantur illam parentis fidem, quam hic per transitum ad apostasiam am­plexus est. Quod si itaque pater catholicus, qui apostatavit, habuerit proles masculas, hae usque annum septimum sequuntur patrem in castra haereticorum. Hoc idem valet de matre quoad proles sexus foeminini. Quodsi vero tales parentes novas ineunt nuptias, praeter proles, quas secum e primo matrimonio traxerunt ad haeresim, etiam neonatae ex ulteriori matrimonio, recte concubinatu, proles in sinum cadunt haereseos augentque castra acatholicorum. Tristis sane est, quam in his de nostris adjunctis transscripsimus imaginem, sed proh dolor, veris picta coloribus et in nullo exaggerata. Quaeri jam potest, utrum his in adjunctis aliquam in melius mutationem inducere posset matrimonium civile, et utrum si illud, non obstantibus nostris cona­tibus, introduceretur, aliquae utilitates exinde in Ecclesiam apud nos promanare possent? Quaestio sane difficilis et responsum ex eo adhuc difficilius, quia guber­nium praeter principium nihil adhuc pronunciavit, atque ideo tenores condendae

Next

/
Thumbnails
Contents