A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
47 legis omnino adhuc ignoti sint. Unum certum esse videtur ex effato gubernii, scilicet immutatio legis anni 1868. art. Lili. et restitutio libertatis parentum quoad religiosam educationem prolium. Et hoc equidem, per se loquendo, magna esset pro parte Ecclesiae utilitas, siquidem major pars catholicorum parentum in mixtis matrimoniis jam viventium certe catholice educaret proles suas, idemque sperari per se posset a majore parte eorum, qui in futurum mixta inirent matrimonia. Porro Ecclesia catholica in Hungária multas proprias scholas habet, in quibus prolium istarum catholica educatio continuaretur; dantur insuper etiam piae fundationes pro educatione catholica prolium e mixtis matrimoniis, vel a parentibus acatholicis progenitarum. — Ast spectata illa utilitate suis juncta conditionibus, utilitas illa dici non poterit; nam abstrahendo etiam ab eo, quod primarium in isthoc negotio est, nimirum immutationem legis anni 1868. restitutionemque libertatis parentum fieri nonnisi ea sub conditione, ut detestabile introducatur, cum summa Ecclesiae Sacramentique Matrimonii injuria, civile matrimonium, monente Apostolo (Rom. 3, 8.) non licere facere mala, ut veniant bona, ministri haeretici sectae tum calvinianae, tum lutheranae tam mordicitus praescripto legis anni 1868. adhaerent, ut timendum sit, immutata etiam dicta lege, dataque parentibus libertate in religiosa prolium educatione, eos omne adhibituros conamen, ut sponsos suae sectae ab educandis in religione catholica prolibus deterreant; accedit horrendus ille, qui cultioris inter conditionis homines grassatur, in re religionis indifferentismus, quo sopitis animis, sponsi catholici, nullis in ineundo matrimonio ducti motivis supernaturalibus, sed solis vitae hujus commodis et deliciis, vix magno numero resistent haereticae partis ejusque ministrorum incitamentis, eum adhibitis in finem, ut proles cunctae in haeresi educarentur. Imo timendum indifferentismo sopitos, solo contentos matrimonio civili, vel ad summum assistentia adhuc ministri haeretici, paratiori adhuc animo haereticae partis cessuros desiderio atque conamini, ut proles omnes in haeresi educentur. Quare spectatis rerum in Hungária adjunctis, mutatio legis anni 1868. sub conditione introducendi nefandi matrimonii civilis utilitatem exiguam adferret vel plane nullam. Eaedem, quas in utilitate e matrimonio civili fors resultante investiganda adtulimus, rationes tenendae veniunt etiam, ubi quaeritur de utilitate e matrimonio civili fors resultante eum in casum, vix tamen occurrentem, quo matrimonium civile induceretur ita, ut simul proclamaretur ejusdem matrimonii solubilitas. Dicendum enim, per se loquendo, quamdam hoc in casu utilitatem resultaturam. Nam certum teneri debet, non defuturos catholicos utriusque sexus, qui etiam tunc matrimonialis vinculi solutionem et anhelabunt et quaerent, et judicium civile illam etiam pronun- ciabit, ast solvetur matrimonii vinculum, novaeque concedentur nuptiae, quin catholicus ille suam prius deberet mutare fidem, seu quin prius formalitate a lege praescripta alicui haereticae sectae formaliter deberet adscribi, quod hucusque fieri debuisse superius exposuimus. Quare sperare liceret casu, quo matrimonium civile introduceretur solubile, imminutum iri numerum eorum, qui haereticae formaliter nomen darent sectae. Hucusque enim ideo tantus erat eorum numerus, quoniam sine isthac conditione finem suum obtinere non potuerunt. Novimus equidem hanc, de qua agimus, utilitatem magnam non esse, Imo esse nullam fere, nam catholicus ille, Ecclesiae Dei inobediens filius, multiplicis reus