A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

45 Ad recte dijudicandum, an majora damna vel utilitates e civili matrimonio in Ecclesiam Hungáriáé promanare queant, necesse omnino est quaedam de statu rei matrimonialis in Hungária praemittere. Qua de causa ante omnia observare debemus, Regnum Hungáriáé, qua tale, nullum possidere jus matrimoniale. Singulae confessiones habent jus matrimoniale proprium, atque matrimonia, quae servato isto jure sequaces harum confessionum contrahunt, eo ipso etiam ab ipso Statu valida censentur et reputantur. Causae matrimoniales catholicorum, in quantum de vinculo matrimoniali et de separatione a thoro et mensa agitur, per proprios judices eccle­siasticos cognoscuntur- jus hoc etiam schismaticis et sectis protestandum competit, quamvis illo unitarii dumtaxat, et in Transsylvania etiam protestantes, habentes propria judicia, utantur; calvinianorum et lutheranorum causas matrimoniales, prout etiam judaeorum causas, judex civilis cognoscit. Matrimonia vero mixta a duplici cognoscuntur judicio; judicium ecclesiasticum catholicum pertractat causam partis catholicae, judex civilis causam partis acatholicae. Sententia judicii catholici ligat solummodo partem catholicam, dum e contra sententia judicis civilis partem dum­taxat haereticam obligat. Judicia catholica judicant ad tramites sacrorum canonum ac proinde matrimonii vinculum non solvunt; judices e contra civiles causas haere­ticorum dijudicant secundum constitutionem Josephi II. Imperatoris, quae nomen paten­tium litterarum gerit brevemque synopsim juris matrimonialis haereticorum continet. Constitutio haec matrimonia haereticorum pluribus e causis solvit, quarum praecipua et plurimis abusibus ansam praebens est «implacabile odium.» Unitarii, prout jam meminimus, proprium habent judicium matrimoniale, quod aeque pluribus e causis solvit matrimonii vinculum. Omnium vero istorum judiciorum sententiae validae habentur coram civili potestate, quae si opus fuerit, etiam adhibita vi, illas execu- tioni mandat. Matrimonia pure catholica, quousque catholica sunt et manent, prout et illorum indissolubilitas, in tuto sunt locata; sed quamprimum efficiuntur mixta, jam nutat illorum indissolubilitas, et facili negotio solvuntur. Fiunt autem matrimonia pure catholica mixta et solubilia modo sequenti. Pars illa e conjugibus catholicis, quae solutionem vinculi matrimonialis anhelat et ab altera liberari desiderat, per apostasiam deficit ad castra acatholicorum, quo facto matrimonium, quod antea pure catholicum fuerat, efficitur mixtum et per consequens solubile. Quod ut assequatur, pars quae apostatavit, libellum supplicem porrigit judici ecclesiastico, petitque solu­tionem vinculi matrimonialis et facultatem ad nova matrimonii vota transeundi. Judex ecclesiasticus petito apostatae non satisfacit, illum repellit et matrimonium indissolubile declarat. Causa taliter apud judicem ecclesiasticum terminata, quum sententia hujus partem solummodo catholicam liget, acta processualia transponuntur ad judicem civilem, qui sententiam in apostatam pronunciat. Quum vero famosa lex anni 1868. art. Lili. §. 8. illam quoque dispositionem contineat, quod actus religiosi cujuscunque civis religionem suam mutantis, post amplexam novam religionem secundum hujus novae principia dijudicari debeant, et quum matrimonium pariter inter actus religiosos computetur, partis apostatae ulteriores actus religiosi secundum principia novae religionis dijudicantur. Et quum horum principiorum unum sit matrimonii solubilitas et facultas novas ineundi nuptias, judex

Next

/
Thumbnails
Contents