A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

44 adeo, ut si christiana pars cum judaica parte validum, ab ipsa quoque lege civili agnitum, matrimonium contrahere intendat, necessarium omnino sit, ut pars judaica baptisetur, alioquin et matrimonium est invalidum et proles illegitimae. Quodsi vero judaei lege Regni in sensu exposito recepti fuerint, ante omnia licitum erit Chri­stianis ad judaismum deficere, talique modo potestas civilis negabit characterem in­delebilem, quem baptismus homini imprimit, pronunciabitque nullum esse discrimen inter judaismum atque christianismum. Ex his jam manifestum est, receptionem judaeorum, hoc sensu sumptam, acceptari non posse. Pauciora sunt, quae de matriculis civilibus dicenda habemus. Omnes a lege receptae confessiones insuper et judaei jus habent scribendi proprias de nativitatibus, matrimoniis et casibus mortis matriculas, quarum fidedignitas et publicus valcr ab ipso quoque Statu agnoscitur. Quia vero catholici parochi ordines Csákyanos obser­vare et denunciationes baptismatum facere renuunt, intendit gubernium introducere matriculas civiles. Terminum, a quo ferenda de matriculis civilibus lex obligare inciperet, praefigere spectaret ad ipsum gubernium; universalis totum Regnum complectens introductio istarum matricularum nunc adhuc non intenditur et jam vel ideo esset impossibilis, quia gubernio non praesto sunt apta ad scribendas matriculas organa. Eadem lege statueretur, ut eousque, quousque matriculae civiles universaliter introduci poterunt, ministris confessionum injungatur i) in suis matriculis in omni casu praenotare religionem parentum, 2) hoc ipsum debeant facere etiam in testimoniis ex his matriculis descriptis, 3) in quantum proles aliqua in alia baptisaretur religione, ac secundum legem anni 1868. art. Lili. baptizari debuisset, in rubrica observationum addatur, cujusnam religionis illa sit juxta legem Status? 4) Hoc ipsum in matriculis retro quoque inde ab anno 1890. praenotetur. 5) Quod si alicujus confessionis minister his legis dispositionibus satisfacere renueret, ab illo jus scribendi matriculas pro parte etiam Status illico adimeretur et organo Status concrederetur. Jam vero catholici parochi, conditioni sub p. 3. expositae satisfacere non possent, quapropter ab illis, apud quos similis casus jam ante universalem introduc­tionem matricularum civilium emergeret, jus matriculas publicas scribendi adimeretur, dum e contra confessionum ministris, mandato gubernii obtemperantibus, relinqueretur. Tali lege lata, abrogarentur ordines Csákyani. Quum tamen finis legis hujus ac proinde matricularum civilium, donec saltem introduceretur matrimonium civile, is quoque esse videatur, ut in evidentia serventur proles e mixtis matrimoniis pro- generatae illarumque religiosa educatio, nec huic legi adstipulari possemus. Cardo enunciationum gubernii Hungarici tamen circa matrimonium civile vertitur, quae praecipue propterea summam excitarunt in Regno commotionem. Et quidem gubernium Hungaricum proclamavit introductionem matrimonii civilis ita, ut hocce demum introducto immutetur dispositio legis 1868. de religione et religiosa educatione prolium e mixtis connubiis progenitarum, restituaturque libertas parentum proles suas in illa, in qua placuerit, religione educandi. Quod itaque nos propugnamus, scilicet jus naturale ac libertatem parentum in educatione suarum prolium, hocce gubernium Hungaricum solummodo erga dandam per matrimonium civile recompensationem concedere vult.

Next

/
Thumbnails
Contents