A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

43 charactere religioso, quo adhuc semper insignitum est. A cultuum libertate itaque hoc sensu considerata nihil boni exspectandum habemus. Quodsi vero Status Hungaricus ab omnibus civibus aliquam deposceret pro­fessionem religiosam et catholicis restitueret libertatem res religionis suae indepen­denter et autonomice procurandi, tunc proclamata cultuum libertas pro catholicis ceu minus malum considerari posset. Hucusque etenim, quamvis catholica religio, religio Status non sit, tamen est religio praedominans; Rex Apostolicus exercet jus supremi patronatus, cui simile hodiedum alicubi haud invenitur, quum tamen jus hoc exerceat me­diante gubernio, et in specie per Ministrum rebus religiosis praepositum, necesse omnino est, ut Ecclesia catholica, magis ac reliquae confessiones in Hungária, a Statu dependeat. Et quamvis certum sit, per hanc dependentiam et nexum aliquatenus ipsi Statui imprimi characterem catholicum et coram mundo Ecclesiae auctoritatem cre­scere, ex altera parte tamen negari nequit, multum pati Ecclesiae libertatem con­ditionemque illius ex hac parte pejorem esse ceteris in Hungária confessionibus, quae, dempta suprema Status inspectione, res suas independenter et autonomice admini­strant. Qua de causa, si, quod consequens.esset, proclamata cultuum libertate, Eccle­sia catholica majorem consequeretur a Statu independentiam et in suis rebus coor- dinandis ac regendis libertatem, quod ex una parte perderet per avulsos ab ipsa indifferentistas, hoc ex parte altera lucraretur ope et auxilio amplioris, quam acci­peret, libertatis. Transimus nunc ad receptionem judaeorum. Judaei in Hungária aequalia politica cum christianis jura anno dumtaxat 1867. sortiti sunt; ab hoc tempore in politicis nullum est inter Christianos et judaeos discrimen, non ita tamen in rebus religionem respicientibus. Legibus Regni aequalitas jurium in rebus quoque religio­sis quoad Christianas solummodo confessiones stabilita est, atque decreta. — Leges porro regni definiunt relationem confessionum Christianarum ad invicem, declarant transitum ex una confessione christiana ad aliam esse licitum, sub quibusdam utique formalitatibus a lege praescriptis, disponit porro lex de religione prolium e mixtis connubiis progeneratarum; subin de religione prolium illegitimarum, exposi­tarum, de judiciis matrimoniorum mixtorum etc. Omnes istae leges finem habent, sicut dicunt, Christianas confessiones contra reciprocas aggressiones tuendi, enatas inter ipsas controversas quaestiones decidendi curandique, ut in pace et concordia vivant. Sed leges istae ad judaeos hucusque extensae non erant, quapropter guber­nium enumeratas legis dispositiones ad judaeos quoque vult extendere, hocque re­ceptionem judaeorum appellant. Qua de causa, quum lex de mutua confessionum ad invicem relatione ad judaeos non spectaret, licitum fuit et est judaeos completo 18. aetatis anno absque omni alia formalitate baptisare; quoad minorennes consen­sus parentum, tutorum, vel publicae potestatis, imo ipsius regni expetendus erat. Permissum est parentibus judaeis proles suas in qualicunque religione educare, vicissim vero permissum non est christianis cujuscunque confessionis ad judaismum deficere et tales defectiones etiam coram civili potestate nullae sunt atque irritae adeo, ut quoadusque Christianus, qui ad judaismum defecit, subditus civis Regni Hungarici permanserit, coram lege civili semper qua christianus consideretur. Pari ratione in Hungária invalida et nulla sunt matrimonia inter judaeos atque Christianos

Next

/
Thumbnails
Contents