A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
42 giosi; 2) Receptionem judaeorum; 3) Introductionem matricularum civilium; 4) Matrimonium civile. Quod jam ad libertatem cultus religiosi attinet, gubernium nullibi pronun- ciavit, quidnam in specie sub illa intelligat, siquidem apud nos omnes receptae religiones et confessiones libertate cultus gaudent. Praeter avitam religionem catholicam legibus patriae receptae et agnitae sunt: ecclesia graeci ritus non unita, item confessio Helvetica et Augustana, nec non Socinianorum, quos Unitarios vocant, asseclae. Omnes hae in foro civili aequali jure gaudent; liberum est illis bona immobilia acquirere, parochias et scholas erigere, ministros suae confessionis eligere et conformem suis principiis religiosis cultum divinum libere exercere. Omnes, catholicis demtis, habent propriam autonómiám, seu jus de rebus spiritualibus et temporalibus suae religionis libere, quin semet potestati civili ingerere liceret, disponendi; civilis potestas jus tantum supremae inspectionis exercet. Praeter has a lege Status agnitas confessiones sunt recentiores quaedam sectae, quae semet Nazarenos, Ana- baptistas et Anglicanos appellant, quaeve potissimum e sectis protestantium asseclas • suos acquirunt. Sectae hae hucusque in Hungária agnitae non sunt, ac proinde enumeratis in superioribus juribus religiosis non fruuntur et Status Hungaricus omnes illorum actus religiosos secundum religiosa principia illius confessionis dijudicat, a qua ad novam sectam defecerunt. Utrum itaque novum gubernium ad has etiam sectas et quali modo extendere velit cultuum libertatem, qua lege receptae confessiones gaudent, hucusque ignoratur; verosimile tamen haud est, quia talia etiam profitentur principia, quae cum existentia regni nullomodo componi possunt, qualia sunt e. g. tributa solvere, opera militaria praestare, quae constanter, vi quoque adacti, denegant. Inveniuntur porro in Hungária, quamvis pauci, etiam tales, qui nullam volunt profiteri religionem, seque religionis expertes appellant. Regnum Hungáriáé quamvis plures agnoverit et receperit confessiones, illos tamen, qui semet confessione carere dicunt, hucadusque non agnovit et per consequens illi, qui alicui e Christianis confessionibus addicti erant, debuerunt proles suas baptisari curare, porro proles debuerunt et debent in scholis publicis religionem parentum suorum discere, quod posterius ita stricte ab ipso Statu urgetur, ut absque illo validum de peractis studiis in scholis inferioribus et gymnasiis testimonium acquiri nequeat. Quamvis itaque in regno Hungáriáé plures adsint et per Statum agnitae sint confessiones, quamvis porro Status Hungaricus nullam dominantem et Status religionem agnoscat, ipse Status eo sensu, prout status foederati Americae Septemtrio- nalis, absque confessione dici nequit, et quidem eo minus, quum a civibus suis deposcat, ut quivis illorum aliquam religionem sequatur. Quodsi itaque cultuum libertas hoc sensu proclamaretur, ut cuicunque liberum sit aliquam religionem amplecti, vel vero absque professione alicujus religionis vivere, hoc certe funestissima post se traheret consectaria. Invenirentur enim procul dubio etiam inter catholicos quamvis pauciores, qui proles suas baptisari non curarent; porro doctrina religionis, quae nunc in omnibus in Hungária scholis, universitatibus exceptis, doceri debet, e scholis Status eliminaretur et privato dumtaxat studio relinqueretur, educareturque generatio nova absque religione, essetque relapsus in statum paganismi, seu quod adhuc pejus est atque deterius, in statum irreligiositatis, qui paulatim ipsum regnum privaret