A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
41 Nr. IX. Beatissime Pater! Diebus 15. 16. 17-a Decembris a. elapsi in unum congregati filiali cum devotione et pietate excepimus benignissimas Sanctitatis Vestrae litteras ad nos sub 11. Decembris e. a. directas, testes paterni amoris et sollicitudinis, qua Sanctitas Vestra fideles catholicos regni Hungáriáé ipsamque gentem nostram amplectitur. Grati animi sensus abs mora properavimus per nuncium electricum in altissimum Sanctitatis Vestrae conspectum perferre unaque devotissime significare, nos studiis viribusque conjunctos, vi incumbentis nobis officii paratissimos esse ad depellendum omne, quod Ecclesiae impendet, periculum, omniaque adhibituros media, quae ad servanda jura Ecclesiae in Hungária apta atque necessaria videbuntur. Hoc ipsum liceat nobis hac etiam occasione repetere pari cum pietate et filiali devotione declarantibus, nos, si potestas publica illiusque administri datas publice enunciationes effectui mancipare et executioni mandare intenderent, secuturos esse aliorum regnorum Episcopos atque catholicos, unanimibusque conatibus obstituros et quantum fieri poterit impedituros, quominus jura Ecclesiae per novas leges ultro quoque violentur. In hacce animorum unione atque concordia ante omnia statuimus informare ipsum Augustissimum Regem nostrum; exponendo illi pericula, tristes sequelas et mala, quae non in Ecclesiam solum, sed in ipsum quoque regnum integramque monarchiam consequerentur, si res ecclesiasticae et politicae apud nos ad normam proclamatorum per novum gubernium principiorum conformarentur. Decrevimus humillime exorare Suam Majestatem, ut juribus suis insistendo, stragem hanc ab Ecclesia, populis, regno suo, imo a sua imperiali et regali domo avertere dignetur, turbatis enim et ruptis vinculis, quae hucusque apud nos Ecclesiam catholicam illiusque divinas institutiones cum publica potestate ligabant, non absque causa praetimemus, ne ipsius Regni fundamenta convellantur, stabiliendusque rerum novarum ordo Regno potius, quam Ecclesiae perniciosus evadat. Pari cum animi candore etiam novo Gubernio exponendam statuimus proclamatorum ab eodem in re religionis principiorum rationem Ecclesiae Dei injuriosam et infensam, plenamque vel in ipsam rempublicam periculis; enunciandumque statuimus, obligationem nobis incumbere, seposito qualicunque humano respectu, principia illa impugnandi, adnitendique, legum intra limites, omnibus mediis, quae nobis, quatenus episcopis Ecclesia Dei, quatenus civibus et magnatibus Regni, communis omnibus suppeditat constitutio et libertas, ne principia illa effectui dentur. Insuper promptissime etiam obsequendo benignissimo mandato Sanctitatis Vestrae nobiscum per Eminentissimum Dominum Cardinalem Status Secretarium sub 3-a mensis Decembiis an. 1892. Nr. 9220. communicato, non cunctamur mentem et persuasionem nostram pandere de utilitate aut damnis, quae ex inductione libertatis cultus religiosi aliarumque rerum novarum in Ecclesiam catholicam in Hungária promanare possunt. Enunciatio seu programma novi Gubernii Hungarici ad quatuor capita revocari potest. Et quidem proclamavit novum gubernium 1) Libertatem cultus reliNr. 943. Relatio Episcoporum Hungáriáé ad Suam Sanctitatem de molitionibus ecclesiasticopoliticis Regiminis Hung.