A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
21 Nr. VI. Unio orationis Sacerdotum Hungáriáé. (A magyarországi papi imaegyesület.) Notum est Honorabili Clero in Dioecesi Jaurinensi privatis aliquorum Sacerdotum studiis coadunatam esse Unionem orationis ad promovendam mutuam sanctificationem. Quam Sodalitatem accessione Sacerdotum plurium e variis Hungáriáé Dioecesibus in dies ampliorem, examinato Unionis scopo, mediis, statutis, denique et regimine, nominatoque Moderatore, in Unionem auctoritate mea, qua Ordinarii Jaurinensis, canonice erexi et erectam esse declaravi anno 1885. die 21. Septembris. Primus Moderator seu Director Unionis hujus nominatus est Rmus Antonius Mohi, Abbas, Canonicus Jaurinen. et L. R. Civ. Jaurin. Parochus, sicut haec omnia et statuta Unionis recognita et adprobata in Circularium a. 1887. Nr. I. pluribus exhibentur. Cum haec conamina Hon. Clero complurium Dioecesium probarentur, visum est commembris Unionis et mihi ad Suam Sanctitatem Leonem PP. XIII. recurrere pro concedendis gratiis e Thesauro Ecclesiae. Sua Sanctitas preces nostras propitio ac sereno vultu suscepit, et de gratiis benigne concessis sub annulo piscatoris sequens Apostolicum scriptum expediri jussit: LEO PP. XIII. AD FUTURAM REI MEMORIAM. Expositum Nobis est piam in Jaurinensi dioecesi Sacerdotum Sodalitatem sub titulo «Orationis» nonnullis abhinc annis institutam esse, in quam vel aliarum Hungáriáé dioecesium presbyteri cooptati sunt, ac non intermisse cooptantur. Verum quum hujusmodi Sodalitium in dies augescat, humiles sunt Nobis preces admotae, ut id coelestibus Ecclesiae thesauris ex Apostolica benignitate Nostra ditare velimus. Nos autem quo praedicta Sodalitas majora in dies suscipiat incrementa, dummodo canonice erecta existat, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli App. ejus auctoritate confisi, omnibus ac singulis Sacerdotibus, qui dictam Sodalitatem in posterum ingredientur, quo primo die post impetratam in Album Consociationis inscriptionem vere poenitentes et confessi SS. Eucharistiae Sacramentum sumpserint, Plenariam; ac tam descriptis quam pro tempore describendis in dicta Consociatione Sodalibus etiam vere poenitentibus et confessis ac S. Communione refectis, qui feria sexta post Octavam solemnitatis SS. Corporis Christi, nec non diebus festis Conceptionis B. M. Virg. Immaculatae, S. Josephi, S. Francisci Salesii et S. Joannis Nepomueeni a primis vesperis usque ad occasum solis dierum hujusmodi quamlibet Ecclesiam seu Oratorium publicum devote quotannis visitaverint, ibique pro Christianorum Principum concordia, haeresum exstirpatione, peccatorum conversione, ac S. Matris Ecclesiae exaltatione pias ad Deum preces effuderint, Plenariam similiter omnium peccatorum suorum Indulgentiam et remissionem misericorditer in Domino concedimus. Iisdem vero Sodalibus quo die, corde saltem contrito, devote recitaverint sequentem Consociationis Orationem: «Resuscita in nobis Domine, gratiam salutarem, quam per manuum impositionem nobis largiri dignatus es, ut, quos tibi ministros consecrasti, fideles dispensatores inveniamur. Qui vivis et Nr. 707. Gratiae Unioni Orationis Sacerdotum Hungáriáé ab Apostolica S. Sede concessae.