A Győri Püspökség Körlevelei, 1893

Tartalomjegyzék

18 excitare in bonum Piae Consociationis quo alacriorem operam in omnibus, quae ipsum spectaverint, afferat; sedulo advigilare; ab ipso electo Moderatore de omnibus velle doceri, quae ad Piae Consociationis bonum referantur. h) Ad dioecesanum Moderatorem pertinebit Moderatores parochiales opera et consilio juvare, ut pari alacritate ac prudentia sese in omnibus gerant. Ab uno­quoque eorum saepe numerum et nomina exquiret familiarum, quae Piae Conso­ciationi fuerint adscriptae, de quibus edoceri deinde possit. Neque harum modo, sed et nomina descriptarum paroeciarum in tabulis recensenda curabit; mox earum exemplar ad Urbem mittet. c) Paroeciarum Rectores singuli Moderatoris officium inter oves sibi creditas assumant obeantque. De suae quisque Consociationis negotiis cum Moderatore dioe- cesano communicet, cujus auctoritate, consilio, opera juvari possint. Familias paroeciae in sociorum numerum adscisci cupientes in tabulas referet, palamque Moderatori dioecesano faciet. Quotannis, stato die, paroeciae familias recensere studebit, novasque, si fieri possit, in album Societatis inscribendas curabit. Quo autem Sacrae Naza- rethanae Familiae cultus honorque foveatur magis, sermonem interdum de Pia Con­sociatione ad oves suas habeat, quum in festis peculiaribus Domini, Deiparae ac S. Josephi, tum maxime quum Sodalium pactum erit solemniter renovandum, vel etiam quum in parochiali Ecclesia religiosam aliquam ejusdem S. Familiae solemnitatem celebrari contingat, quam et indicere et dirigere prudenti ejus arbitrio relinquitur. Idem, si opportunum videbitur, auxiliares viros ac mulieres moiibus et pietate prae­stantes in parte laboris adsumat, qui rei provehendae omni studio dent operam. d) Delecti ex utroque sexu rei provehendae, alteri inter viros, alterae inter mulieres, ab suo edocti Parocho, in Piae Consociationis incrementum magno studio prudentiaque incumbent, adhibitis, quae ad rem sunt validissima, precibus, hortatio­nibus, virtutum exemplis. Praeterea in omnibus, pro quibus eorum opera uti Parochi in Domino judicaverint, dociles omnino se praebeant. IV. Servanda a Familiis adscriptis. — <v)In honorem Nazarethanae Familiae studeat, quicumque ei dederit nomen, similitudinem aliquam earum virtu­tum adripere, quarum Jesus, Maria, Joseph praeclarissima in terris exempla prodi­derunt, quum omnibus, tum maxime iis, qui labore manuum victum quaerunt. Sed ad illas in primis animum adjiciant, quae sanctitatem domesticae societatis spectant, uti sunt mutua caritatis officia, praesertim inter conjuges, filiorum recta institutio horumque obedientia et obsequium in parentes, pax et concordia domi, aliaque hujusmodi. Itaque a vitiis omnino caveant, ab iis maxime, quae singularem infamiae notam Christiano homini inurant, quaeque Ipsi Sacrae Familiae injuriam videantur afferre praecipuam, cujus generis sunt impia verba aut obscoena, ebrietates, incom­positi mores, hisque similia. b) Ad Poenitentiae et Eucharistiae Sacramenta solemnioribus saltem anni diebus pie accedent, praesertim quo die Familiarum consecratio renovabitur. c) Ecclesiae praecepta, in tanta morum demutatione ac corruptela tam parvi habita, suaviter observari curabunt, ea potissimum, ex quorum custodia aliis bona exempla derivant, uti auditio Sacri festis diebus, abstinentia praescripto tempore a cibis vetitis, aliaque ejusmodi.

Next

/
Thumbnails
Contents