A Győri Püspökség Körlevelei, 1893
Tartalomjegyzék
19 d) Peculiari honore celebranda curabunt festa Piae Consociationis propria, quae plenaria indulgentia a Summo Pontifice fuere ditata, in primisque solemnem constitutum diem in honorem Sacrae Familiae, qui dies erit per universum orbem Dominica infra octavam Epiphaniae, quo simul, nisi aliter expedire Moderatoribus parochialibus in Domino visum fuerit, ritus consecrationis renovabitur. ľ) Dent operam, ut semel saltem in die ante Sacrae Familiae imaginem communes fundantur preces, in quibus praecipua ratione commendatur Rosarii in honorem Deiparae recitatio. f) Pietatis exercitationes, quas diximus, enixe commendantur iis, qui ad Piam Consociationem pertinent, nullatenus tamen eorum onerata conscientia. Datum Romae ex Aedibus Vicariatus, Dominica infra Octav. Epiph., die 8. Januarii 1893. L. M. Card. V i c., Praeses. C. Mancini, a Secretis. Ex his statutis, cognito süb I. scopo piae Consociationis, nos, qui extra Urbem Romanam degimus, illa speciatim concernunt, quae sub III. et IV. recensentur. Intentio nobilissima Beatissimi Patris utinam optatos ferat fructus. Iis, qui in Parochia sua piam hanc Consociationem coadunare intendunt, significandum duxi, pro universa mea Dioecesi Directorem piae hujus Sodalitatis constitutum esse A. R. D. Georgium Hahnekamp, Rectorem Seminarii mei Majoris, qui ad quaesita DD. Moderatorum responsa dabit. Porro in coadunanda Consociatione subsidio futurae sunt pagellae germanicae «Die heilige Familie. Monatschrift zur Verbreitung des Vereines der heiligen Familie Jesus, Maria und Joseph; herausgegeben von dem Redacteur des ,Sendbote des h. Joseph.“ Dr. Joseph Decckert, Pfarrer. XVIII. Weinhaus—Wien (baar gegen Postanweisung 30 kr)». Apud hanc Redactionem pro exiguo sane pretio etiam certificata de immatriculatione, formula precum ad S. Josephum et Litaniae de sacra Familia adquiri possunt. Eadem Redactio, si requisita fuerit, libenter quoque monstrabit modum procurandae imaginis sacrae Familiae. Quae denique de pia hac Consociatione familiarum scitu porro necessaria fuerint, statis temporibus in Circularibus istis communicabuntur. Jaurini, die 27-a Martii 1893. Josephus Trichtl, Praepositus S. Stephani R. de Bozók, C. E. Jaurin. Canonicus Lector, Sacerdos jubilaris, gravi infirmitate viribus brevi exhaustus, susceptis pie moribundorum Sacramentis, placide in Domino obdormivit die 24-a 1. m. Martii anno aetatis suae 79-0, sacerdotii 53-0. Infucata in Deum pietas, exemplaris morum probitas, fervor devotionis nunquam nec in aegro corpore languens, insignis cordis bonitas, modestia et candor animi affabilis, larga tam in aedibus sacris struendis et ornandis, quam in piis fundationibus instituendis beneficentia, officiorum varii generis in cura animarum, in educatione cleri junioris, in administrandis et dirigendis Religiosarum sequioris sexus familiarum negotiis qua temporalibus qua spiritualibus, in agendis denique Capitularibus gravissimis sibi incumbentium conscientiosa cum rara laboris patientia executio, illum inter praestantes sacerdotes praestantiorem demonstrarunt, quem quamvis per longaevam aetatem Deus nobis tamquam boni sacerdotis specimen lucere permitit, in ipsa senectute licet alta nobis ereptum dolenNr. 645. Obitus Josephi Trichtl C. E J. Canonici Lectoris.