A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

64 videntes Je sum, semper collaetemur1). At illa, quae, tametsi nullam in se passa, debi­litatem naturae nostrae vitiositatemque pernoscit, quaeque matrum omnium est optima et studiosissima, quam nobis opportune prolixeque subveniet, quanta et caritate reficiet et virtute firmabit! Per iter euntibus, divino Christi sanguine et Mariae lacri­mis consecratum, certus erit nobis nec difficilis exitus ad societatem quoque bea­tissimae eorum gloriae fruendam. Ergo Rosarium Mariae Virginis, in quo apte utiliterque habentur conjuncta et eximia precationis formula, et idoneum fidei conservandae instrumentum, et insigne specimen perfectae virtutis, dignum plane est, quod veri nominis Christianis sit fre­quenter in manibus piaque recitatione et meditatione colatur. — Haec autem com­mendata singulariter volumus ei Consociationi, quam nuper etiam laudavimus legi— timeque probavimus, a Sacra Familia appellatam. Si quidem illud Christi Domini mysterium, quod vitam intra parietes Nazarethanae domus tacitam abditamque diu transegerit, eidem Consociationi dat causam, ita ut ad exemplar Familiae sanctissimae divinitus constitutae sese christianae familiae curent sedulo conformare, jam ejus perspicua est cum Rosario singularis quaedam conjunctio; qua praesertim attinet ad mysteria gaudiorum, in eo ipso conclusa, quum Jesus, post declaratam in templo sapientiam suam, cum Maria et Josepho venit Nazareth et erat subditus illis, cetera quasi instruens mysteria, quae hominum doctrinam et redemptionem propius effi­cerent. Quare videant Consociati omnes, quam sit suum, cultores Rosarii atque etiam propagatores sese diligentes praebere. Quantum est ex Nobis, rata firmaque habemus sacrae indulgentiae munera superioribus annis concessa eorum gratia, qui Octobrem mensem rite ad ea ipsa praescripta egerint; vestrae autem, Venerabiles Fratres, auctoritati et sollertiae valde tribuimus, ut par atque antea in catholicis gentibus caleat religio et contentio sancta ad Virginem, Christianorum Adjutricem, Rosarii prece colendam. — At vero, unde exorsa est cohortatio Nostra, inde placet ad exitum pergat, iterum apertiusque testando, quem fovemus erga magnam Dei Genitricem animum et memorem bene­ficiorum et spei plenum laetissimae. Suffragia Christiani populi ad ejus aras pientis- sime supplicantis aeque rogamus Ecclesiae causa, tam adversis turbulentisque jacta­tae temporibus, aeque rogamus causa Nostra, qui devexa aetate, defessi laboribus, difficillimis rerum constricti angustiis, nullis hominum fulti subsidiis, ipsius guber­nacula Ecclesiae tractamus. Nempe in Maria, potente et benigna matre, spes Nostra exploratior quotidie augescit, jucundius arridet. Cujus deprecationi si plurima eaque praeclara beneficia a Deo accepta referimus, id quoque effusiore gratia referimus, quod jamjam detur quinquagesimum diem anniversarium attingere, ex quo sumus episcopali ordine consecrati. Magnum sane hoc est respicientibus tam diuturnum pastoralis muneris spatium, quantum praecipue, quotidiana sollicitudine agitatum, adhuc impendimus christiano gregi universo regendo. Quo Nobis in spatio, ut est hominum vita, ut sunt Christi et Matris mysteria, nec defuerunt gaudiorum causae, et plures acerbaeque admixtae sunt causae dolorum, gloriandi in Christo praemiis quoque delatis; eaque Nos omnia, demissa Deo aequaliter mente gratoque animo, ') Ex sacr. liturg.

Next

/
Thumbnails
Contents