A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

63 caelestis luce et insigni beneficiorum copia, quibus homines demereri debuerat, ho­minum subit odia injuriasque atrocissimas, atque sanguinem et spiritum cruci suffixus profundit, nihil spectans enixius, quam ut illis pariat sua morte vitam. — Talia peramantis Redemptoris nostri monumenta carissima, nequaquam fieri potest, ut quispiam attenta secum cogitatione reputet et commentetur, neque grata adversus eum voluntate exardescat. At verius probatae vis fidei tantum efficiet, ut, illuminata hominis mente et animo vehementer impulso, totum prope rapiat ad ipsius Christi vestigia per omne discrimen sectanda, ad eam usque Paulo dignam obtestationem: Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio, an angustia, an fames, an nuditas, an periculum, an persecutio, an gladius?1) . . . Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus2). Ne vero ad exempla, quae Christus, homo idemque Deus, de se exhibet sane quam maxima, nativae nos imbecillitatis conscientia absterriti deficiamus, una cum mysteriis ejus mysteria Matris sanctissimae habemus oculis mentis ad contem­plandum oblata. E regia Davidis stirpe est ea quidem progenita, cui tamen nihil jam est reliquum de majorum vel opibus vel amplitudine; quae vitam in obscuro agit, humili in oppido, humiliore in tecto, recessu ipso et rei familiaris tenuitate eo con­tenta magis, quod liberiore potest animo se tollere ad Deum eidemque summo desi­deratissimo bono penitus adhaerere. Atqui est cum ipsa Dominus, quam complet et beat gratia sua; ipsaque, allato caelesti nuntio, designatur, ex qua, virtute agente Spiritus Sancti, expectatus ille Servator gentium nostra in humanitate sit proditurus. Celsissimum dignitatis gradum quanto plus ea miratur et muneri tribuit potenti misericordique Deo, tanto se, nullius sibi conscia virtutis, deprimit humilius, seque Dei ancillam, ejus dum fit mater, prompto animo edicit et devovet. Quod autem pollicita sancte est, id alacris sancte praestat, jam tum perpetua cum Jesu filio, ad gaudia ad lacrimas, communione vitae instituta. Sic tale fastigium gloriae, ut nemo alius nec homo nec angelus, obtinebit, quia cuni ipsa nemo erit virtutum promeritis conferendus; sic eam superi et mundani regni manet corona, quod invicta futura sit regina martyrum; sic in caelesti Dei civitate per aeternitatem omnem coronata assi­debit ad Filium, quod constanter per omnem vitam, constantissime in Calvaria, redundantem tristitia calicem sit cum illo exhaustura. — Ecce autem in Maria vir­tutis omnis exemplar vere bonus et providens Deus constituit nobis aptissimum; eamque oculis et cogitatione intuentes, non animos, quasi divini numinis fulgore per­stricti, despondemus, sed ex ipsa allecti communis propinquitate naturae, fidentius ad imitationem enitimur. Cui studio si nos, ea maxime adjuvante, totos dediderimus, licebit profecto virtutis tantae sanctitatisque lineamenta saltem exprimere, et quam admirabiliter tenuit ad omnia Dei consilia aequabilitatem vitae referentes, ipsam licebit subsequi ad caelum. — Jam nos peregrinationem eo susceptam, quamvis aspera multisque sit difficultatibus impedita, animose fortiterque insistamus; neve molestiam inter et laborem cessemus tendere ad Mariam suppliciter manus in eas Ecclesiae voces: Ad te suspiramus gementes et flentes in hac lacrimarum valle . . . illos tuos misericordes oculos ad nos converte; Vitam praesta puram, iter para tutum, ut ‘) Rom. VIII, 35. — 2) Gal. II. 20.

Next

/
Thumbnails
Contents