A Győri Püspökség Körlevelei, 1892
Tartalomjegyzék
62 ultimum est fidei adjumentum, quod ex Mariali Rosario petere consuevit. Quippe in eo, cum pulcherrima fructuosaque prece certo ordine continuata, recolenda succedunt et contemplanda praecipua religionis nostrae mysteria: illa primum, quibus Verbum caro factum est, et Maria, virgo integra et mater, materna illi officia sancto cum gaudio praestitit; tum Christi dolentis aegritudines, cruciatus, supplicium, quorum pretio salus generis nostri peracta; tum ejusdem plena gloriae mysteria, et de morte triumphus, et ascensus in caelum, et demissus inde divinus Spiritus, atque Mariae sideribus receptae splendida claritudo, denique cum gloria Matris et Filii consociata caelitum omnium gloria sempiterna. — Haec rerum plane admirabilium contexta series in fidelium mentes frequenter assidueque revocatur, et fere in conspectu explicata proponitur; id quod Rosarium sancte colentibus aspergit animos nova sem- per quadam pietatis dulcedine, perinde afficiens et movens, quasi vocem ipsam exciperent indulgentissimae Matris, eadem aperientis mysteria multaque salutariter alloquentis. — Quare non id nimis affirmatum videbitur, quibus et locis et familiis et gentibus honorem pristinum Marialis Rosarii consuetudo retineat, nullam ibi jacturam fidei ab ignorantia pestiferisque erroribus metuendam. Sed alia non minus praestat, quam Ecclesia filiis suis magnopere a Rosario quaerit, utilitas; ea est, ut ad fidei sanctae normam et praescripta vitam moresque suos dii gentius componant. Si enim, ut omnes tenent, divinum effatum: Fides sine operibus mortua est,1) eo quia fides vitam ducit a caritate, caritas autem in ubertatem exit sanctarum actionum: nihil profecto emolumenti ad aeterna Christianus homo percepturus erit ex fide sua, nisi rationem vitae secundnm eam direxerit: Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat ? numquid poter it fides salvare eum?2) Istud immo hominum genus reprehensionem Christi judicis multo graviorem incurret, quam qui christianae fidei disciplinaeque sint misere ignari, qui non, ut illi perperam, aliter credunt, aliter vivunt, verum quia carent Evangelii lumine, habent ideo quamdam excusationem, aut minore sunt certe in noxa. — Quo igitur fides, quam profitemur, consentanea fructuum laetitia melius florescat, simul ex mysteriis ipsis, quae mens considerando persequitur, ad virtutum proposita mire animus inflammatur. Opus nempe salutiferum Christi Domini quale nobis eminet ac nitet in omnes partes exemplum! Magnus omnipotens Deus, urgente in nos nimia caritate, ad infimi hominis conditionem sese extenuat; nobiscum velut unus de multis versatur, amice colloquitur, singulos et turbam ad omnem erudit docetque justitiam, excellens sermone magister, auctoritate Deus. Omnibus omnino se dat beneficum; e morbis corporum relevat languentes, morbisque animorum gravioribus paterna medetur miseratione; quos vel aerumna exercet, vel sollicitudinum moles fatigat, eos in primis blandissime compellat et vocat: Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos.3) Tum ipse interquiescentibus nobis in complexu suo, de illo spirat mystico igne, quem ad homines detulit, deque sui mansuetudine animi ac submissione benigne insinuat, quarum usu virtutum nos optat verae solidaeque pacis, cujus est auctor, participes: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris.1) Sed ipse tamen, pro ea sapientiae ') Jac. II. 20. — 3) Ib. 14. — 3) Matth. XI. 28. — *) Ib. 29.