A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

59 Nr. XIII. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, TRIMATIBUS, ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS ALIISQUE LOCORUM ORDINARIIS PACEM ET COMMUNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. Venerabiles Fratres, Salutem et Apostolicam Benedictionem I Magnae Dei Matris amorem et cultum quoties ex occasione liceat, excitare in christiano populo et augere, toties Nos mirifica voluptate et laetitia perfundimur, tamquam de ea re, quae non solum per se ipsa praestantissima est multisque modis frugifera, sed etiam cum intimo animi Nostri sensu suavissime concinit. Sancta nimirum erga Mariam pietas, semel ut paene cum lacte suximus, crescente aetate, succrevit alacris valuitque in animo firmius; eo namque illustrius menti apparebat, quanto illa esset et amore et honore digna, quam Deus ipse amavit et dilexit pri­mus, atque ita dilexit, ut unam ex universitate rerum sublimius evectam amplissimis- que ornatam muneribus sibi adjunxerit matrem. Ejus autem bonitatis in Nos bene­ficentiaeque complura et splendida testimonia, quae summa cum gratia nec sine lacrimis recordamur, eamdem in Nobis pietatem et foverunt amplius et vehementius incendunt. Per multa enim et varia et formidolosa, quae inciderunt, tempora sem- per ad eam confugimus, scmper ad eam intentis oculis cupidisque suspeximus; omnique spe et metu, laetitiis et acerbitatibus in sinu ejus depositis, haec fuit assidua cura, orandi ab ea, Nobis vellet benigna in modum matris per omne tempus adesse et illud impetrare eximium, posse Nos ei vicissim deditissimam filii voluntatem probare. — Ubi deinde arcano providentis Dei consilio est factum, ut ad hanc Beati Petri Cathedram, ad ipsam videlicet Christi personam in ejus Ecclesia gerendam, assumeremur, tum vero ingenti muneris gravitate commoti, nec ulla sustentati fiducia virtutis Nostrae, subsidia divinae opis in materna Virginis beatissimae fide impensiore studio flagitare contendimus. Spes autem Nostra, gestit animus profiteri, quum in omni vita, tum maxime in supremo Apoštolátu fungendo, eventu rerum numquam non habuit fructum vel levamentum. Ex quo spes eadem Nobis multo nunc surgit erectior ad plura majoraque, auspice illa et conciliatrice, expetenda, quae pariter saluti christiani gregis atque Ecclesiae gloriae felicibus incrementis proficiant. — Est igitur recte opportuneque, Venerabiles Fratres, quod incitamenta quaedam universis filiis Nostris, renovata per vos hortatione, adhibeamus, ut Octobrem proximum, Dominae nostrae et Reginae augustae a Rosario sacrum, vividiore pietatis sollertia, quam necessitates ingravescentes exposcunt, studeant celebrare. Quam multis et quibus corruptelarum modis nequitia saeculi eo fallaciter connitatur, ut christianam fidem et, quae ipsam nutrit movetque in fructus, obser­vantiam divinae legis debilitet ac prorsus evellat ex animis, jam patet nimium; jamque passim dominicus ager, teterrima velut afflatus lue, ignoratione fidei, erroribus, vitiis propemodum silvescit. Quod vero ad cogitandum acerbius est, improbitati tam arroganti et noxiae tantum abest, ut frena injecta aut justae sint poenae impositae Nr. 2288. Epistola Encyclica Leonis PP. XIII. de Rosario Mariali.

Next

/
Thumbnails
Contents