A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

€0 ab iis, qui possunt maximeque debent, ut immo saepius ex ipsorum vel socordia vel patrocinio augeri spiritus videantur. Inde est cum causa dolendum de publicis doctrinarum et artium palaestris sic dedita opera constitutis, in quibus nomen conti­cescat aut vituperetur Dei; dolendum de impudentiore in dies licentia quidlibet in vulgus edendi, quidlibet declamandi Christo Deo et Ecclesiae probrosum; neque ea minus dolenda consecuta in multis remissio et desidia catholicae professionis, quae si non aperta est a fide defectio, eo certe evasura procliviter est, cum fide nihil jam vitae habitu congruente. Quam qui perpendat maximarum rerum confusionem et labem, non ei profecto fuerit mirum, si late gentes divinae animadversionis pondere ingemiscant afflictae, metuque graviorum calamitatum anxiae trepidae teneantur. Jamvero ad violatum Dei numen placandum, ad eamque afferendam, quae misere laborantibus opus est, sanationem nihil sane valuerit melius, quam pie per- severanterque precandi officium, modo sit cum studio et actione christianae vitae conjunctum: quod utraque in parte ducimus per Mariale Rosarium potissime asse­quendum. — Ab ipsa rei satis cognita origine, quam praeclara monumenta illustrant et commemoravimus Ipsi non semel, praepotens vis ejus laudatur. Quo enim tempore Albigensium secta, integritatis fidei morumque specie quidem fautrix, re vera per­turbatrix pessima et corruptrix, magno multis gentibus erat exitio, in eam consceleratasque factiones pugnavit Ecclesia, non copiis neque armis, sed interposita praecipue sacratissimi Rosarii virtute, cujus ritum ipsa Dominico patri Deipara tra­didit propagandum; atque ita de omnibus magnifice victrix suorum saluti tum per eam, tum per similes deinceps procellas, exitu semper glorioso consuluit. Quamobrem in hoc rerum et hominum cursu, quem conquerimur, luctuosum religioni, perniciosis­simum rei publicae, pari omnes pietate sanctam Dei Genitricem communiter implo­rare exorare oportet, ut eamdem ejus Rosarii virtutem secundum vota laetemur experti. — Enimvero quum precando confugimus ad Mariam, ad Matrem Miseri­cordiae confugimus, ita in nos affectam, ut qualicumque necessitate, ad immortalis praesertim vitae adeptionem, premamur, illico nobis et ultro, ne vocata quidem, praesto sit semper, atque de thesauro largiatur illius gratiae, qua inde ab initio donata est plena copia a Deo, digna, ut ejus mater existeret. Hac scilicet gratiae copia, quae in multis Virginis laudibus est praeclarissima, longe ipsa cunctis homi­num et angelorum ordinibus antecellit, Christo una omnium proxima: Magnum enim est in quolibet sancto, quando haoet tantum de gratia, quod sufficit ad salutem multorum; sed quando haberet tantum, quod sufficeret ad salutem omnium hominum de mundo, hoc esset maximum; et hoc est in Christo et in Beata Virgine1). Ei nos igitur, quum gratia plenam angelico praeconio salutamus, eamdemque iteratam laudem in coronas rite connectimus, dici vix potest, quam gratum optatumque fecerimus; toties enim a nobis memoria quasi excitatur tum dignitatis ejus excelsae, tum initae a Deo per ipsam humani generis redemptionis; unde etiam commemorata pendet divina et per­petua necessitudo, qua ipsa cum Christi gaudiis et doloribus, opprobriis et triumphis tenetur in regendis hominibus juvandisque ad aeterna. Quod si Christo benignissime l) S. Thom. op. VIII. super salut. angelica.

Next

/
Thumbnails
Contents