A Győri Püspökség Körlevelei, 1892
Tartalomjegyzék
9 Nr. III. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROYIDENTIA PAPAE XIII. ALLOCUTIO IN CONSISTORIO HABITA DIE 14. DECEMBRIS A. 1891. Venerabiles Fratres! Non est opus multa disserere apud vos, ut intelligatis domesticum cum Ecclesia certamen, quamvis non uno semper tenore violentiae geratur, verissime tamen in dies ingravescere. Plus nimio italicarum rerum per se loquitur cursus. — Videlicet premit atque urget vecordia pertinax inimicorum, quibus circumventi sumus: qui arte confisi dispari, partim quidem propalam atque acerbe grassantur, alii per occultum et in speciem lenius. Unum genus est eorum, qui infensum animum dissimulare adeo non curant, ut potius prae se ferant; iique vulgo jactantes, hostilia quaelibet adversus Pontificem Romanum, ut adversus hostem, audenda, novas injuriarum causas quotidie exquirunt, ac velut aperto praelio dimicant. Remotiora ne repetamus, recens est earum memoria rerum, quas Octobri proximo in oculis prope Nostris patravere. Nimirum cum tam luculentas significationes tantae multitudinis asperrime paterentur, adeoque perturbare eas omni conditione decrevissent, effudere sine modestia, sine modo, quod habebant clausum in pectore; nil veriti exagitare, sine justa causa, atrociter dictis factisque homines innoxios, pietate non civilibus studiis peregre advectos; itemque lacessere, Roma teste, Pontificem, mistis inter convicia minis. Nunc progressi longius ciere scriptis, concionibus, Italia tota multitudinem, connixi per suffragia popularia evincere, ut agatur cum Jesu Christi Vicario durius, nec plus ei relinquatur juris, quam quantum privato cuilibet lege tribuitur. Neque tamen is prave coeptorum futurus finis; se quippe velle fatentur pontificatum ipsum perimere, hujusque rei causa nequaquam recusaturos, si quando facultas inciderit, ad vim descendere. — Id quidem palam non audent pars altera inimicorum; quin etiam exercitas cum Ecclesia inimicitias verbis tegunt, aut quaesita excusatione defendunt. Porro moderationem praeferunt, calliditate utuntur; exploratum est enim, si verum quaeritur, idem hos ipsos petere, idemque velle, quod alteros. Quid enim est, quod oppugnatores Christiani nominis acerrimos et apertos, etiam cum continere publica auctoritate possent, non continent? Illud pejus, quod in populo contumaciam atque odia ipsimet exasperant, quando notare Pontificem perinde audent, atque italicis rebus minaciter imminentem. Quod si abrogari certas leges nolunt, quarum species est impertire aliquid Sedi Apostolicae praesidii, idcirco nolunt, quia consiliis suis expedit nolle. Eas enim intelligunt ad excusationem valere foris, ad tutelam domi; praeterqa, quo minus rei catholicae noceatur, non admodum obstare. Revera quod nonnulli ex ipsis eorum partibus fassi sunt, complura vidimus perniciosa Ecclesiae, iniqua Pontifici, nihil iis impedientibus legibus, constituta. — Vereri se quidem pontificalem potestatem testantur; sed hanc ipsam potestatem divinitus Pontifici traditam moliuntur descriptis a se finibus cohibere, obstinatissimi inter omnes in eo, ut et doctrina Nr. 936. Allocutio Bmi Patris de angustiis Apóst. Sedis ingravescentibus.