A Győri Püspökség Körlevelei, 1892

Tartalomjegyzék

10 et re obnoxiam faciant Ecclesiam principatui. Similique ratione integrum cuique ac tutum nuntiant, ad Pontificem e quibusvis terrarum partibus, obsequii causa, adire: re tamen ipsa, in tam insigni injuriarum licentia, deterreri externos necesse est insolentia plebis. — Ita Nobis, utriusque generis adversariorum opera, vel ipsa allo­quendi, audiendi commercia non parum praepediuntur; et ad minimam quamque occasionem illustratur et erumpit, quod initio diximus, vexari Nos quotidie indignius, atque in mediis difficultatibus perpetuo luctari. Quae quidem si tot ac tantae sunt in pace rebusque compositis, nemo potest satis perspicere, quorsum evasurae, si quid subitum ingruat, praesertim commotis suspicionibus belli. Unde vero factum, ut hostilium vis animorum novissimo tempore inardesceret? Nos profecto, quod proximus Decessor Noster, quodque Nosmetipsi facere, vix dum inito Pontificatu ex conscientia officii instituimus, idem constanter persecuti postea sumus. Vindicari postulavimus in libertatem debitam, Nostrumque jus in hanc urbem nominatim, providentia Dei et saeculorum suffragio addictam Pontifici, repetere per­reximus; plane sentientes, quod non semel memoravimus, incolumitatem juris Nostri cum salute, libertate, prosperitate italici generis optime posse consistere ; immo Italo­rum cum Apostolica Sede consensum omnino ad eorum bonorum incrementa domi forisque profuturum. Quae scripsimus, quaeque usque ad hanc diem, nihil tamen minitati cuiquam, egimus, omnia testantur, nihil esse neque in sententia Nostra, neque in agendi ratione mutatum. — Alia igitur increscentis contentionis est causa quae­renda. Atqui rem videmur verissime iis attigisse litteris, quas ad Italorum gentem dedimus anno superiore; in quibus pravarum arcana sectarum ipsissimis eorum ver­bis, qui essent conscii, aperuimus; quibus quidem verbis novissime in ipso legum­latorum coetu haud ambiguae concinuere voces. Commune sectarum consilium est fatigare pugna atroci summum Pontificatum, et funditus, si fieri possit, christianum abolere nomen. Modo properant destinata patrare, certum rati, omnia sibi secunda atque obedientia fore. Siquidem non modo nihil impedimenti, unde metuendum maxime videretur, sed indulgentiam atque incitamenta coeptorum plus semel sibi vident adesse. En igitur, Venerabiles Fratres, quo res loco sint; idque et cognosse decet et meminisse, quia defensionem contra vim parantibus prodest itinera hostium habere comperta. — Atque huc magnopere velimus intendant animum, qui regnis praesunt et imperiis; facile enim intelligent, non religionis tantummodo, sed etiam civitatis omnino interessé, vias impietati moribusque pravis, ne ultra procedant, intercludi. Etenim ubi dominatur "impietas, ibi collabefieri necesse est praecipuum civitatis fundamentum, quod religione et honestate morum continetur; comminuta vero pote­state Ecclesiae, quae vim habet alligandi maximam, omnis est fluxa ac male tuta futura auctoritas. Reputent autem, quotquot ubique sunt, catholici, quid agitetur adversus christianum nomen universe, quaeque nominatim in Apostolicam Sedem consilia struantur; conjunctisque Nobiscum animis contendant rerum malarum audaciae, oppositu constantiae suae, resistere, Deo freti, cujus in bonitate potentiaque spes nostra maxime nititur. Jaurini, die 12-a Martii 1892.

Next

/
Thumbnails
Contents