A Győri Püspökség Körlevelei, 1891
Tartalomjegyzék
■et celebrarent; idque sane qnam providenter factum. Si etenim contra flagitiosi homines, audacia praepotentes et numero, sese passim congregant foederatique conspirant ut illis donum fidei, unum omnium praestantissimum, et consequentia bona perfide eripiant, rectum omnino est ac necessarium, catholicos, Episcopis moderantibus, studia sua omnia viresque consociare ad resistendum: qui quidem, in talium coetuum frequentia, liberius poterunt et validius sui nominis professionem sustinere, hostiles impetus propulsare. Res autem ad deliberandum, eaeque magni momenti, Episcopis non deerunt congressuris. — Qua temporum calamitate afflictamur, id primum petendum curan- dumque esse censemus ut cum liierarchico ordine vincula christianae familiae arctiore in dies necessitudine constringantur; ita plane, ut fideles Episcopis suis omni voluntate et observantia adhaerescant, quum maxime vero ad Episcopum ecclesiae universae fidem, obtemperationem, pietatem filiorum retineant alacres et profiteantur non timide. Velle autem ut romanus Pontifex nulli subsit hominum ditioni, sed plene sui per- fecteque sit iuris, hoc nempe officium quum ad omnes ubique gentium catholicos, non ad unam gentem aliquam, sancte pertineat, Episcopi idcirco collatis videant sententiis atque opera efficiant, ut fidelium studia in eam iustissimam causam erecta constent, caleantque ad exitum feliciter maturandum. — Ibidem commode licebit Episcopis consilia inter se communicare, siqua inciderint ecclesiis suis impeditiora negotia: licebit etiam, si de re quapiam expedire visum, communes litteras et acta evulgare. — Item cleri instituendi excolendique cura, qua nulla Episcopo maior neque uberior, suum in consultationibus locum habebit; quemadmodum disciplina et rectio clericorum sacris in seminariis ad tridentinas exigenda normas, quibusnam praecipue rebus alenda in eis pietas et generosa virtus, quaenam maioribus doctrinis, ut congruenter temporibus floreant, incitamenta adiicienda, in omnique clero quaenam ad ampliora animorum lucra sint providenda. — Quod attinet ad greges fidelium, tam multis in periculis insidiisque versantes, permagni intererit varia provehi subsidia quae ipsis esse usui possint : de divinis rebus conciones et catecheses, ad homines, aetates, locos bene appositas; pias laicorum non uno in genere sodalitates, quas probet laudetque Ecclesia; inviolatam festorum custodiam et religionem; ea quoque vel instituta vel opera, unde fidelibus, iuventuti in primis, cautiones suppetant a pravitate et corruptela, et unde sacramentorum saluberrima consuetudo increbrescat; denique libros, diaria, similia in vulgus data, quae ad fidei defensionem faciant morumque disciplinam. Qua in re illud magni refert Episcopis commendare quod iamdiu fovemus animo et frequenti admonitione insistimus, ut hominum catholicorum in scribendo edendoque sollertia et meliore ordine temperata procedat et secundis vigeat incrementis. Eiusmodi scriptis optimis, quae vel quotidie vel certis diebus emittantur, multum sane in omni gente est tribuendum ad utilitates rei sacrae et civilis, sive quod eas proxime tutentur et augeant, sive quod adversariorum in ipsarum damna nitentium elidant scripta et contagionem impuram coerceant. At vero in Austriaco imperio tribuendum illis quam plurimum, ubi vulgatae ephemerides infensis Ecclesiae hominibus magnam partem subserviunt, ab eisque, rerum copia affluentibus, facilius disseminantur et fusius. Necesse igitur prorsus est scripta scriptis concursu non impari ■opponere, atque ita posse eorum tela retundere, fraudes malas detegere, venena erro-