A Győri Püspökség Körlevelei, 1891
Tartalomjegyzék
42 Nr. 1471. Michaele Déry mortuo pro parochia Bu- dapestiensi ad S. Bochum concursus publicatur. rum prohibere, iusta officia suadere virtutis. Quapropter apte et salutariter fuerit, si suae propriaeque ephemerides, veluti pro aris focisque propugnantes, unicuique sint regioni, eo modo institutae, ut nulla in re a iudicio Episcopi abscedant, sed recte studioseque cum eius conveniant prudentia et voluntate; eisdem autem et clerus benigne faveat suaeque afferat doctrinae praesidia, et viri quotquot reapse sunt catholici omnem gratiam bonamque pro viribus et facultate opem largiantur. — Episcoporum sollicitudini et suffragiis alia praeterea se dat tuendam insignis causa quam vobis cordi esse intelleximus ex litteris quas ad fideles, quibus praeestis, communiter dedistis: ea causa est opificum, religionis auxilio maxime indigentium, tum ad perfunctionem laborum honestam, tum ad levamentum dolorum: quae causa cum illa cohaeret, per hos dies agitata ferventer, quam socialem nominant, et quae, quanto maioribus implicatur difficultatibus, tanto curationem postulat praesentiorem. Huc pariter, quoad in ipsis erit, si cogitationes Episcopi curasque contulerint, si prospexerint ut evangelica iustitiae caritatisque praecepta in omnes civium ordines influant alte- que in animos descendant, si quoquo pacto, auctoritate et opera, infimae opificum conditioni subvenerint, perquam optime de religione aeque ac de imperio merebuntur. Haec igitur et huiuscemodi capita rerum graviora in deliberationem veniant per annuos Episcoporum congressus, quos placet inducere. Nobis autem persuasissi- mum est, omnes in Austria Episcopos bis Nostris votis, quae sanctum movet religionis studium et caritas in catholicas istas gentes benevolentissima, summa omnes esse voluntate et alacritate obsecuturos. Interim caelestium munerum auspicem et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis omnibus, Dilecti Filii Nostri et Venerabiles Fratres, cunctaeque genti Austriacae Apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die III. Martii MDCCCXCI, Pontificatus Nostri Decimo quarto. LEO PP. XIII. Strigonii, die 17-a Martii 1891. Michael Déry parochus Budapestiensis ad S. Rochum morbo cordis et hydrope consumtus die 7-a curr. anno aetatis 82. sacerdotii vero 58. ad aeternitatem migravit. Durante aegritudine sacramenta iteratis vicibus pie suscepit. Animam eius piis ad aram precibus commendando, concursum pro vacante reddito beneficio parochiali Budapestiensi ad S. Rochum usque 10-arn Maii anni curr. duraturum hisce publico. Strigonii, die 17-a Martii 1891. Nr. 1472. Concursus pro parochiis: Érsekiéi, Szőllős et Vagyócz. Pro vacantibus per promotionem, respective resignationem et translationem parochialibus beneficiis: Érsekiéi, Szőllős (Prácsa) et Vagyócz concursus usque 15-am Maii anni curr. duraturus publicatur. Strigonii, die 17-a Martii 1891. Stephanus Majer, m. p. Vicarius Capitularis.