A Győri Püspökség Körlevelei, 1891

Tartalomjegyzék

40 Episcopos omnesque cleri ordines, in auctoritatem maxime et principatum romani Pontificis invaserunt. Ex tantis catholico nomini iniuriis illatis, multa in nationes ingentiaque mala profluxerunt et profluunt: in iis dolendum, ut serpat latius opinio­num perversitas, comitesque improbitas et seditio spiritus tollant, atque inde rebus publicis imperiisque pericula impendeant quotidie maiora. Neque alia sane erant con­secutura : nam debilitato, eove deterius, reiecto firmissimo civitatis praesidio, religione, quae una homines et recte commonendo et salutariter deterrendo vere potest in suo quemque officio retinere, nutant continuo et labefactantur ipsius fundamenta civitatis. Haec Nos, nulla dimissa occasione, gravibus litteris palam denuntiavimus et iis qui cum potestate praesunt et iis qui sunt sub potestate, indicantes alteris religio­nis et civitatis inter se rationes quam arcte continerentur, alteros adhortati ut divina Ecclesiae documenta iuste colerent diligenterque explerent. Singularis porro fuit com­pellatio Nostra ad venerabiles fratres Episcopos, quos Spiritus Sanctus rectores posuit Ecclesiae Dei idemque larga suae gratiae luce perfimdit: qui enim, tamquam custo­des per omnes vigilantes terrarum regiones, in re praesenti notarent experiendoque nossent quaenam cuique genti sive adhibenda remedia sive insidiae praecavendae, iidem profecto adiutores Nobis optimi futuri erant ad id quod summis viribus urgebamus, urgemus, catholicarum gentium salutem. Sunt autem a Nobis peramplae Deo gra­tiae, quod compellationi Nostrae mira prorsus ex omni Episcoporum ordine consensio responderit et sollertia; nam, quantum eniti illi possunt, ingenio et animis, hortatione et actione, eo toti spectant ut veritatem catholicae fidei tueantur, utque hominum societatem, ad consentaneas fidei virtutes revocando, maximis expediant miseriis, ad veri nominis prosperitatem adducant. In quo tam nobili studii pastoralis certamine praeclare quidem fecerunt Austriae Episcopi, et Nobis animus gestit debitam Vobis laudem hoc loco tribuere: habemus quippe compertum quanta contendatis prudentia et assiduitate laborum ad mala quaevis in populo germina evellenda et ad semina fovenda christianae vitae. Imo nuper perlibenter agnovimus, coniunctim a Vobis epistolam ad fideles dioecesium vestrarum fuisse datam, quae praeclaro Nobis argumento fuit consociatissimas esse voluntates vestras quum res est de rei catholicae rationibus tuendis. Verum ut firmius constet vigeatque in posterum haec concordia vestraque studia et vires ad unum cer- tumque finem eodem tramite intendant, nihil Nobis opportunius fore videtur, quam si quasdam inter ipsos congressiones quotannis Episcopi habeant, ex quibus ea inea- tur tam efficax sentiendi agendique concordia. Isthaec, quam optamus, conventuum ratio nonnullis in regionibus iam inducta viget, et fructus adhuc tulit vere laetabi­les: inde enimvero Episcopis amplior patuit consiliorum copia, robur animi confirma­tum, studium religionis incensum, haud pauca etiam consulta profecta quae rei catho­licae multis modis utilia contigerunt. — Accedit quod tanta sacrorum antistitum con- iunctio et consensio non modo eis ipsis decus et gratiam apud suos non mediocrem auxerit, sed exemplum quoque et invitamentum extiterit hominibus laicis vel aliarum gentium, ut concordibus aeque animis consulerent, quibus oporteret praesidiis tutelam religionis neque minus civilis ordinis laborantis suscipere. — Praeterea ab ipsis Epi­scopis et praeeuntibus et cohortantibus multum certe navitatis et ardoris hauserunt catholici, ut conventus adsimiles pro nationibus vel provinciis locisve aliis cogerent

Next

/
Thumbnails
Contents