A Győri Püspökség Körlevelei, 1891

Tartalomjegyzék

39 VI. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS IMPERII AVSTRIACI. DILECTIS FILIIS NOSTRIS S. E. R. PRESBYTERIS CARDINALIBVS FEDERICO FVRSTENBERG ARCHIEPISCOPO OLOMVCENSI FRANCISCO A PAVLA SCHÖNBORN ARCHIEPISCOPO PRAGENSI ET V ENER ABILIB V S FRATRIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS IMPERII AVSTRIACI. LEO PP. XIII. DILECTI FILII NOSTRI ET VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. In ipso supremi Pontificatus, quo providens Deus Nos auxit, exordio, uni­versitatem catholici orbis contuentes, habuimus equidem quod laetaremur tam multa esse tamque egregia in omni recte factorum genere vel studia vel opera, in quae, Deo iuvante, sacri pastores et uterque clerus fidelesque homines sedulo incumberent: neque tamen sine acerba fuit aegritudine conspexisse Ecclesiae hostes, pessimo foedere coniuratos, moliri ac tentare omnia, ut admirabile istud aedificium, quod perfugio humani generis ipse extulit Deus, convellerent atque adeo, si fieri posset, excinderent. — Quae nimirum longe lateque in Ecclesiam Christi ardet dimicatio, etsi variis pro varietate locorum artibus armisque exercetur, hanc demum unam habet eandemque rationem belli praescriptam; a familiis, a scholis, a legibus, ab institutis vestigia re­ligionis delere omnia, Ecclesiam ipsam facultatibus suis et insigni qua pollet in com­mune bonum virtute spoliare, perniciosissimam errorum pestem in omnes venas do­mesticae civilisque communitatis infundere. Ab adversariis iam nihil temperatum est, infinita licentia; qui plurimi acresque in inra, libertatem, dignitatem Ecclesiae, in Nr. 1470. Sanctissimi Domini Epi­stola ad Archi- Eppos et Ep- pos Austriae.

Next

/
Thumbnails
Contents