A Győri Püspökség Körlevelei, 1890

Tartalomjegyzék

76 Nr. 3026. Augustino Lehmann mor­tuo pro bene­ficio parochiali Bussaensi con­cursus. Augustinus Lehmann parochus Bussaensis die 30-a Maii a curr. apoplexia tactus repentina morte e vivis sublatus est anno aetatis 43-o, sacerdotii 19-o. Provi­deri quidem sacramentis moribundorum non potuit, sacram confessionem autem paucos ante dies peregit. Animam defuncti piis ad aram precibus commendando concursum pro vacante reddito beneficio parochiali Bussaensi usque 15-am mensis Julii a. curr. duraturum publico. Strigonii, die 1-a Junii 1890. Nr. 3027. Augmentum dotis fundi de­ficientium. Ignatius Meisermann, parochus Bátorkesziensis, dotem fundi deficientium ac emeritorum Presbytoruin summa 100 florenorum auxit, quae Y. Capitulo E. Metro­politanae pro administratione consignata dictoque parocho gratiae abhinc actae sunt. Strigonii, die 1-a Junii 1890. Joannes Cardinalis Simor m. p. Archi-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents