A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

4 in ea plurimi aestimamus, significatio voluntatum est, religionisque liberrime testata constantia. Ille enim Nos undique salutantium concentus id aperte loquebatur, ex omnibus locis mentes atque animos in lesu Christi Vicarium esse intentos: tot pas­sim prementibus malis, in Apostolicam Sedem, velut in salutis perennem incor- ruptumque fontem, fidenter homines intueri: et quibuscumque in oris catholicum viget nomen, Ecclesiam romanam, omnium Ecclesiarum matrem et magistram, coli observarique, ita ut aequum est, ardenti studio ac summa concordia. — His de caussis per superiores menses non semel in caelum suspeximus, Deo optimo atque immortali gratias acturi, quod et hanc Nobis vivendi usuram, et ea, quae comme­morata sunt, curarum solatia benignissime tribuisset: per idemque tempus, cum sese occasio dedit, gratam voluntatem Nostram, in quos oportebat, declaravimus. Nunc vero extrema anni ac celebritatis renovare admonent accepti beneficii memoriam : atque illud peroptato contingit, ut Nobiscum in iterandis Deo gratiis Ecclesia tota consentiat. Simul vero expetit animus per fias litteras publice testari, id quod faci­mus, quemadmodum tot obsequii, humanitatis, et amoris testimonia ad leniendas curas molestiasque Nostras consolatione non mediocri valuerunt, ita eorum et memo­riam in Nobis et gratiam semper esse victuram. — Sed maius ac sanctius restat officium. In hac enim affectione animorum, romanum Pontificem alacritate insueta colere atque lionorare gestientium, numen videmur nutumque Eius agnoscere, qui saepe solet atque unus potest magnorum principia bonorum ex minimis momentis elicere. Nimirum providentissimus Deus voluisse videtur, in tanto opinionum errore, excitare fidem, opportunitatemque praebere studiis vitae potioris in populo christiano revocandis. — Quamobrem hoc est reliqui, dare operam, ut, bene positis initiis, bene cetera consequantur: enitendumque, ut et intelligantur consilia divina, et re ipsa perficiantur. Tunc denique obsequium in Apostolicam Sedem plene erit cumu- lateque perfectum, si cum virtutum Christianarum laude coniunctum ad salutem conducat animorum: qui fructus est unice expetendus perpetuoque mansurus. Ex hoc summo apostoliéi muneris gradu, in quo Nos Dei benignitas loca­vit, patrocinium veritatis saepenumero, ut oportuit, suscepimus, conatique sumus ea potissimum doctrinae capita exponere, quae maxime opportuna eque re publica vide­rentur esse, ut quisque, veritate perspecta, pestiferos errorum afflatus, vigilando cavendoque, defugeret. Nunc vero, uti liberos suos amantissimus parens, sic Nos alloqui christianos universos volumus, familiarique sermone hortari singulos ad vitam sancte instituendam. Nam omnino ad christianum nomen, praeter fidei pro­fessionem, necessariae sunt Christianarum artes exercitationesque virtutum ; ex quibus non modo pendet sempiterna salus animorum, sed etiam germana prosperitas et firma tranquillitas convictus humani et societatis. — Iamvero si quaeritur qua passim ratione vita degatur, nemo est quin videat, valde ab evangelicis praeceptis publicos mores privatosque discrepare. Nimis apte cadere in hanc aetatem videtur illa loannis Apostoli sententia, omne quod in mundo esi, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitaeP Videlicet plerique, unde orti, quo vocentur, obliti, curas habent cogitationesque omnes in haec imbecilla et fluxa bona defixas: invita natura, perturbatoque ordine, iis rebus sua voluntate serviunt, in quas dominari hominem I. Ep. ii. 16.

Next

/
Thumbnails
Contents