A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
5 ratio ipsa clamat oportere. — Appetentiae commodorum et deliciarum comitari proclive est cupiditatem rerum ad illa adipiscenda idonearum. Hinc effrenata pecuniae aviditas, quae efficit caecos quos complexa est, et ad explendum quod exoptat inflammata rapitur, nullo saepe aequi iniqui discrimine, nec raro cum alienae inopiae insolenti fastidio. Ita plurimi, quorum circumfluit vita divitiis, fraternitatis nomen cum multitudine usurpant, quam intimis sensibus superbe contemnunt. Similique modo elatus superbia animus non legi subesse ulli, nec ullam vereri potestatem conatur: merum amorem sui libertatem appellat. Tamquam pullum onagri se liberum natum putat.1 — Accedunt vitiorum illecebrae ac perniciosa invitamenta peccandi: ludos scenicos intelligimus impie ac licenter apparatos : volumina atque ephemerides ludificandae virtuti, honestandae turpidini composita; artes ipsas, ad usum vitae honestamque oblectationem animi inventas, lenocinio cupiditatum ministrare iussas. Nec licet sine metu futura prospicere, quia nova malorum semina continenter velut in sinum congeruntur adolescentis aetatis. Nostis morem scholarum publicarum: nihil in eis relinquitur ecclesiasticae auctoritati loci: et quo tempore maxime oporteret tenerrimos animos ad officia christiana sedulo studioseque fingere, tum religionis praecepta plerumque silent. Grandiores natu periculum adeunt etiam maius, scilicet a vitio doctrinae: quae saepe est eiusmodi, ut non ad imbuendam cognitione veri, sed potius ad infatuandam valeat fallacia sententiarum iuventutem. In disciplinis enim tradendis permulti philosophari malunt solo rationis magisterio, omnino fide divina posthabita: quo firmamento maximo uberrimoque lumine remoto, in multis labuntur, nec vera cernunt. Eorum illa sunt, omnia, quae in hoc mundo sint, esse corporea: hominum et pecudum easdem esse origines similemque naturam: nec desunt qui de ipso summo dominatore rerum, ac mundi opifice Deo dubitent, sit necne sit, vel in eius natura errent, ethnicorum more, deterrime. Hinc demutari necesse est ipsam speciem formamque virtutis, iuris, officii. Ita quidem, ut dum rationis principatum gloriose praedicant, ingeniique subtilitatem magnificentius efferunt, quam par est, debitas superbiae poenas rerum maximarum ignoratione luant. — Corrupto opinionibus animo, simul insidet tamquam in venis medullisque corruptela morum; eaque sanari in hoc genere hominum sine summa difficultate non potest, propterea quod ex una parte opiniones vitiosae adulterant iudicium honestatis, ex altera lumen abest fidei Christianae, quae omnis est principium ac fundamentum iustitiae. Ex eiusmodi caussis quantas hominum societas calamitates contraxerit, quotidie oculis quodammodo contemplamur. Venena doctrinarum proclivi cursu in rationem vitae resque publicas pervasere: rationalismus, materializmus, atheismus pepe- rere socialismum, communismum, nihilismum: tetras quidem funestasque pestes, sed quas ex iis principiis ingenerari non modo consentaneum erat, sed prope necessarium. — Sane, si religio catholica impune reiicitur, cuius origo divina tam illustribus est perspicua signis, quidni quaelibet religionis forma reiiciatur, quibus tales assentiendi notas abesse liquet? Si animus non est a corpore natura distinctus, pro- ptereaque si, intereunte corpore, spes aevi beati aeternique nulla superest, quid erit caussae quamobrem labores molestiaeque in eo suscipiantur, ut appetitus obedientes 1 lob, XI. 12.