A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

3 exaratas, ac in die natali Domini nostri Jesu Christi ad antistites universi catholici orbis directas, plenas sensuum gratitudinis in Deum, qui iubilanti Summo Pontifici usuram vitae concessit, plenas item grati pariter animi in Episcopos, fidelemque po­pulum, qui hac etiam occasione fidem, fidelitatem, amorem ac adhaesionem erga Vi­carium in terris Christi, et S. Sedem Apostolicam tam insigniter non' verbis tantum, sed factis etiam contestati sunt, plenas denique doctrinarum saluberrimarum, propo- sitarumque aeternarum veritatum, a quibus salus animarum, felicitas item humanae societatis suspenditur, et quae tandem moralem triumphum demonstrant, veritati proprium, qui ad venerationem dilectionemque rapit bonos, malos vero ad admira­tionem, mundum denique ad stuporem. Encyclicas has non legere semel, sed sae­pius, non legere solum sed etiam ruminare oportet imprimis nos Christi ministros, qui pro nostra instructione et observantia praestantissima ibi invenimus monita ac praecepta. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS EPISCOPOS VNIVERSOSQ.UE CHRISTIFIDELES PACEM ET COMMUNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS EPISCOPIS ET DILECTIS FILIIS CHRISTIF1DELIBVS UNIVERSIS PACEM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBUS LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES DILECTI FILII SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Exeunte iam anno, cum natalem sacerdotii quinquagesimum, singulari mu­nere beneficioque divino, incolumes egimus, sponte respicit mens Nostra spatium praeteritorum mensium, plurimumque totius huius intervalli recordatione delectatur. — Nec sane sine caussa : eventus enim, qui ad Nos privatim attinebat, idemquo nec per se magnus, nec novitate mirabilis, studia tamen hominum inusitato modo com­movit, tam perspicuis laetitiae signis, tot gratulationibus celebratus, ut nihil optari maius potuisset. — Quae res certe pergrata Nobis perque iucunda cecidit: sed quod

Next

/
Thumbnails
Contents