A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
1 CIRCULARES DIOECESANAE. i. VENERABILES FRATRES ET FILII IN CHRISTO DILECTISSIMI! Cum Apostolus gentium Colossenses1 et in Fis nos quoque monuerit: „omne, quod unquam facitis in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini Nostri Jesu Christi, gratias agentes Deo, et Patri per ipsum,“ non dubito, quin una mecum Vos quoque omnes, novum, quem hodie auspicati sumus annum, in nomine Domini Nostri Jesu Christi occeperitis, ea cum intentione, iisque cum precibus, ut qui ingressum concessit, progressum dirigere et egressum felicem complere dignetur. Has preces exauditum iri confidimus, scriptum enim esse novimus: „Quodcunque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam; ut glorificetur Pater in Filio.“ Et iterum: „Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.“2 Cuius nominis sanctitatem et latentem in hac sanctitate vim et efficiam facto illo indicat, profiteturque S. Mater Ecclesia, quae suas preces publicas non aliter, quam per sanctum Nomen Jesu praesentat aeterno Patri; et nec aliter fieri posse existimat, quam ut coelestis Pater, dives in misericordia et bonitate, preces nostras exaudiat propositas in Nomine Jesu, Filii sui dilectissimi, in quo sibi adeo complacuit,3 et cui tam sacrosanctum nomen imponere dignatus est,4 procul dubio, hac quoque intentione, ut actiones nostrae, nonnisi in sancto nomine Jesu peragantur omnisque vitae nostrae tenor sit sanctus, quemadmodum superius laudata S. Pauli verba innuunt. Hoc in sanctissimo nomine, quod, teste s. Paulo5 „est super omne nomen,“ volui huius etiam anni primum sermonem ad Vos dirigere, gratias Vobis agendo, pro fraterna ac filiali benevolentia, et charitate, qua ex occasione vertentis anni mei meministis in vestris partim precibus, partim piis pro incolumitate mea nuncupatis votis, ex toto cordis affectu precando mihi et Vobis: „sit Jesu nostrum gaudium, Qui est futurus praemium.“ In hoc sanctissimo Nomine eo renascente hoc anno omni virium contentione enitamur, ut simus gloria Dei et zelo animarum aestuantes, ad ovium curae nostrae creditarum custodiam vigiles, ad saluberrima Verbi Dei, et Sacramentorum praebenda pascua solliciti, ad docendum et commonendum intenti, et forma facti gregis ex animo.6 Si inter lapides Sanctuarii, ministros intelligo Christi, et dispensatores mysteriorum Dei, „non inventi fuerint, qui dispersi apparent, in omni capite platearum“7 sed in aedificationem Ecclesiae fuerint compositi, divinis mysteriis pia reli> 3, 17. — 2 2. Joan. 14, 13—14. — 3 cf. Matth. 3, 17. — ‘ Matth. 1, 21, ad Philipp. 2, 8. — 5 1. c. — * 1. Petr. 5, 3. — ’ vide Thren. 4. Nr. 364. AEppus inceptum in Nomine Jesu novum annum faustum et felicem precatur, pro votis sibi nuncupatis gratias agit, addita exhortatione ad Clerum.