A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
% Kalendas Septembris anno MDCIV. Tanta autem virtutum fama etiam dum viveret Vir Dei fruebatur, ut insignis sanctique Doctoris Francisci Salesii (quocum sancta familiaritate coniunctus erat) nobile elogium promeruerit, ab eo, nempe, Sal et Lux Ecclesiae cognominatus. Hac porro fama latius in dies post ipsius obitum crebrescente, Salutiis atque alibi Ordinaria primum, deinde Apostolica Auctoritate Processus constructi sunt: qui, longo licet temporis intervallo, a Sacra Rituum Congregatione iuridico examine perpensi ac probati fuerunt. Etsi vero baec causa varias habuerit vices; demum tamen venerabilis Ioannis Iuvenalis virtutes heroicitatis attigisse fastigium, Pius IX sa. me. Pontifex Maximus, post legitimos Conventus a Sacra Rituum Congregatione habitos, solemniter decrevit IV kalendas Februarias anni MDCCCLXX. Exinde agi coeptum est de duobus miraculis, quibus Venerabilis Ioannis Iuvenalis sanctitatem post eiusdem obitum Deus confirmasse ferebatur: atque ex iuridicis Processuum tabulis iudicium triplici disceptatione actum est penes Sacrorum Rituum Congregationem, nempe in antepraeparatorio Coetu apud cl. me. Cardinalem Aloisium Bilio, eidem Sacrae Congregationi Praefectum pridie Nonas Septembris anni MDCCCLXXVII: deinde in Praeparatorio ad Vaticanas Aedes Idibus Aprilis anno MDCCCLXXXVI: ac demum in generalibus Comitiis coram Sanctissimo Domino Nostro Leone Papa XIII in eodem Palatio Apostolico Vaticano coadunatis IV Idus Martii anni MDCCCLXXXIX. In quibus per Rmum Cardinalem Lucidum Mariam Parocchi suffectum, Cardinali Bilio e vivis sublato, in Causae Relatorem, proposito Dubio: An, et de quibus miraculis constet in casu et ad effectum de quo agitur ? Beatissimus Pater tum Revmorum Patrum Cardinalium, tum Consultorum suffragiis attente exceptis, priusquam suprema Auctoritate Sua quidquam decerneret, monuit adstantes, effusis precibus Deum exorandum, ut Sancti Spiritus illustrationem in re tanti momenti largiri dignaretur. Hac vero die solemni, qua Redemptor noster ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus, Eucharistico Sacrificio prius oblato, in Pontificiae Vaticanae Aedis solio assidens, ad se arcessivit Rmos Cardinales Carolum Laurenzi sacrae Rituum Congregationi Praefectum, et Lucidum Mariam Parocchi Causae Relatorem, una cum R. P. Augustino Caprara Sanctae Fidei Promotore, et me infrascripto Secretario, iisque adstantibus rite pronunciavit: Constare de duobus miraculis, Venerabili Ioanne luvenale Ančina interveniente, a Deo patratis; scilicet de primo : Iistantaneae perfeclaeque sanationis Dnae Catharinae Centenari a diuturna pleu- ritide exsudativa, gravissimis stipata symptomatibus; et de altero: Instantaneae perfectae- que sanationis Alexandri Vacca a diuturna et gravissima fistula inter sextam et septimam sinistri lateris costam. Huismodi decretum evulgari, et in Acta Sacrorum Rituum Congregationis referri mandavit III Ivalendas Iunias anno MDCCCLXXXIX. CAROLUS Card. LAURENZI, S. K. C. Prefectus. L. f S. Vincentius Nussr, S. R. C. Secretarius. Strigonii die 10. Novembris 1889. 178