A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
179 LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster Salutem et apostolicam Benedictionem. Salvatoris et D. N. Jesu Christi vices, licet immerite, gerentes in Terris Eiusque exempla sectantes, animabus Christifidelium in purgatorio existentibus opportuna de thesauro Ecclesiae auxilia subministrare studemus, ut illis quantum Divinae Bonitati placuerit adjutae ad coelestem patriam facilius pervenire valeant. Ea propter Nos parochiales et Col- legiatas Ecclesias tuae Civitatis ac Dioecesis Strigonien. quae ob earum tum dignitatem, tum antiquitatem semper in honore habitae sunt ac speciali praerogativa pollent, coelestium munerum elargitione decorare volentes, supplicationibus quoque tuo nomine Nobis super hoc humillime porrectis inclinati, revocatis in eis privile- giatis Altaribus intuitu Collegiatae vel Paroeciae a Te vel ab Ordinariis Praedecessoribus tuis forte concessis, Tibi, ut semel per Te ipsum in qualibet ex parochialibus et Collegiatis Ecclesiis huiusmodi unum dumtaxat Altare ad Septennium proximum tantum privilegio apostolico decoratum pro animabus Christifidelium a purgatorii poenis liberandis designare valeas, ita ut quandocumque sacerdos aliquis saecularis vel cuiusvis Ordinis et Tnstituti Regularis Missam pro anima cuiuscumque Christi- fidelis, quae Deo in charitate coniuncta ab hac luce migraverit, ad praefatum Altare sic per Te respective designatum celebrabit, anima ipsa de thesauro Ecclesiae per modum Suffragii indulgentiam consequatur, et D. N. Jesu Christi, Beatissimae Virginis Mariae, Sanctorumque omnium meritis sibi Suffragantibus a purgatorii poenis, si ita Deo placuerit, liberetur, facultatem auctoritate apostolica concedimus et impertimur. Non obstante Nostra et Cancellariae apostolicae Regula de iure quaesito non tollendo aliisque Constitutionibus et Ordinationibus apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris Die XXVII. Augusti MDCCCLXXXIX. Pontificatus Nostri anno duodecimo. Pro Dno Card. Ledochowski: J. Archi-Episcopus Seleucensis Substitutus. Vigore huius apostoliéi rescripti altaria, quae adusque in hac Archi-Dioe- cesi privilegiata fuerunt, privilegio exuuntur; ne autem animae in Purgatorio detentae suffragiis e privilegio isto redundantibus in futurum careant, ad novum septennium conceditur mihi facultas, ut in quavis parochiali et collegiata Ecclesia unum altare privilegiatum declarare possim. Quod cum eo ad notitiam DD. Curatorum perfertur, ut qui altare privilegiatum in Ecclesiis suis habere volunt, scopo hoc ad me recurrant. Strigonii die 10. Novembris 1889. Nr. 6267. Breve Apo- stolicum ope cuius facultas, altaria privilegiata declarandi, AEppo ad novum septennium confertur 1 Egyházi és iskolai szükségletekre vonatkozó községi hozzájárulásoknak jogosságát meg nem szüntetheti azon körülmény, hogy az illető tételek a községi költségvetésekbe néhány éven át fel nem vétettek. Ily értelmű kijelentés foglaltatik a belügyminiszternek X. vármegye közönségéhez 1888. évi szeptember 13-án 53,200. szám alatt intézett következő rendeletében: Ezen vármegye törvényhatósági bizottságának múlt évi november 28-án tartott közgyűlésében 1007. kgy. szám alatt K. község 1888. évi költségvetése felett hozott határozatát azon részében, mely szerint a róm. kath. egyházi személyzet és Nr. 6268. Decisio ministerialis in merito ferendarum expensarum ecclesiasticarum et scholarium lata.