A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

10 ardua quaelibet, proximorum gratia, impavidam mire fovet et corroborat bonorum caelestium contemplatio frequens. In qua sane quanto plus posuerint operae, tanto liquidius magnitudinem munerum sacerdotalium et excellentiam et sanctitatem intel­ligent. Judicabunt illud quam sit miserum, tot homines per Iesum Christum redem­ptos, ruere tamen in interitum sempiternum: divinaeque cogitatione naturae in amo­rem Dei et intendent sese vehementius et ceteros excitabunt. Est eiusmodi cursus ad salutem communem certissimus. In quo tamen ma­gnopere cavendum, ne qui magnitudine difficultatum terreatur, aut propter diuturni­tatem malorum de sanatione desperet. Dei aequissima immutabilisque iustitia et recte factis praemia reservat et supplicia peccatis. Gentes vero et nationes, quoniam ultra mortalis aevi spatium propagari non possunt, debitam factis mercedem ferant in terris necesse est. Utique non est novum, successus prosperos peccanti civitati contingere: idque iusto Dei consilio, qui actiones laudabiles, neque enim est ulla gens omni laude vacans, eiusmodi beneficiorum genere interdum remuneratur : quod in populo romano iudicat Augustinus contigisse. Data tamen lex est, ad prosperam fortunam omnino plurimum interessé quemadmodum publice virtus, ac nominatim ea, quae parens est ceterarum, iustitia colatur. Iustitia elevat gentem: miseros autem facit populos peccatum.1 — Nihil attinet considerationem hoc loco intendere in victri­cia facinora: nec exquirere, ullane imperia, salvis rebus suis et ad voluntatem fluen­tibus, gerant tamen velut in imis visceribus inclusum semen miseriarum. Unam rem intelligi volumus, cuius rei plena est exemplorum historia, iniuste facta aliquando esse luenda, eoque gravius, quo fuerint diuturniora delicta. Nos quidem magnopere illa Pauli Apostoli sententia consolatur, Omnia enim vestra sunt: vos autem Christi, Christus aiitem DeiI Videlicet arcano divinae providentiae nutu sic rerum mortalium regitur gubernaturque cursus, ut, quaecumque hominibus accidunt, omnia Dei ipsius gloriae asserviant, itemque sint eorum saluti, qui Iesum Christum vere et ex animo sequuntur, conducibilia. Horum vero mater et altrix, dux et custos est Ecclesia: quae idcirco cum Christo sponso suo sicut intima atque incommutabili caritate copula­tur, ita coniungitur societate certaminum et communione victoriae. Nihil igitur anxii Ecclesiae caussa sumus, nec esse possumus: sed valde pertimescimus de salute pluri­morum, qui, Ecclesia superbe posthabita, errore vario in interitum aguntur: angimur earum caussa civitatum, quas spectare cogimur aversas a Deo, et summo rerum om­nium discrimini stolida securitate indormientes. Nihil Ecclesiae par est..... Quot Eccle­siam oppugnarunt, ipsique perierunt? Ecclesia vero caelos transcendit. Talis est Ecclesiae magnitudo: vincit impugnata, insidiis appetita superat..... luctatur nec prosternitur, pugilatu certat, nec vincitur.3 Neque solum non vincitur, sed illam, quam perenni haustu a Deo ipso derivat, emendatricem naturae et efficientem salutis virtutem conservat integram, nec ulla temporum permutatione mutabilem. Quae virtus si senescentem vitiis et perditum superstitione mundum divinitus liberavit, quidni devium revocabit? Conti­cescant aliquando suspiciones ac simultates: amotisque impedimentis, esto iurium suorum ubique compos Ecclesia, cuius est tueri ac propagare parta per Iesum Chris­tum beneficia. Tunc enimvero licebit experiendo cognoscere, quo lux Evangelii per- 1 1 Prov. XIV. 34. — a I. Cor. III. 22—23. — 3 S. Io. Chrys. Or. post Eutrop. captum habita n. I.

Next

/
Thumbnails
Contents