A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
9 vox preeentur: unáque simul ratio vivendi consentiat, ut videlicet per legum divinarum custodiam perennis ad Deum ascensus vita nostra videamur. Quemadmodum virtutes ceterae, ita haec etiam, de qua loquimur, gignitur et sustentatur fide divina. Deus enim auctor est, quae sint homini vera atque unice per se expetenda bona: itemque infinitam Dei bonitatem, et lesu redemptoris merita eodem auctore cognovimus. Sed vicissim pia precandi consuetudine nihil est ad alendam augendamque fidem aptius. Cuius quidem virtutis in plerisque debilitatae, in multis extinctae, apparet quanta sit hoc tempore necessitas. Illa enim est maxime, unde non modo vitae privatorum petenda correctio est, sed etiam earum rerum iudicium expectandum, quarum conflictio quietas et securas esse civitates non sinit. Si aestuat multitudo immodicae libertatis siti, si erumpunt undique proletariorum minaces fremitus, si inhumana beatiorum cupiditas numquam se satis consecutam putat, et si quae sunt alia generis eiusdem incommoda, his profecto, quod alias uberius exposuimus, nihil subvenire melius aut certius, quam fides christiana, potest. Locus admonet, ad vos cogitationem orationemque convertere, quotquot Deus ad sua dispensanda mysteria, collata divinitus potestate, adiutores adscivit. Si caussae indagantur privatae publicaeque salutis, dubitandum non est, vitam moresque clericorum posse plurimum in utramque partem. — Meminerint, igitur se lucem mundi a lesu Christo appellatos, quod luminis instar universum orbem illustrantis, sacerdotis animam splendescere oportet.1 Lumen doctrinae, neque illud vulgare, in sacerdote requiritur, quia muneris eius est implere sapientia ceteros, evellere errores, ducem esse multitudini per itinera vitae ancipitia et lubrica. In primis autem vitae innocentiam comitem doctrina desiderat, praesertim quod in emendatione hominum longe plus exemplo, quam peroratione proficitur. Luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona.2 Cuius divinae sententiae ea profecto vis est, talem esse in sacerdotibus perfectionem oportere absolutionemque virtutis, ut se tamquam speculum praebere intuentibus queant. Nihil est, quod alios magis ad pietatem et Dei cultum assidue instruat, quam eorum vita et exemplum, qui se divino ministerio dedicarunt: cum enim a rebus saeculi in altiorem sublati locum conspiciantur, in eos tamquam in speculum reliqui oculos coniiciunt, ex eisque sumunt, quod imitentur.s Quare si omnes homines caveant vigilanter oportet, ne ad vitiorum scopulos adhaerescant, neu consecten- tur res caducas appetitione nimia, apparet quanto id efficere sacerdotes religiosius et constantius debeant. — Nisi quod nec satis est non servire cupiditatibus: illud etiam sanctitudo dignitatis postulat ut sibimetipsis acriter imperare assuescant, itemque omnes animi vires, praesertim intelligentiam ac voluntatem, quae summum in homine obtinent locum, in obsequium Christi cogere. Qui relinquere universa disponis, te quoque inter relinquenda connumerare memento, imo maxime et principaliter abnega temet- ipsumP Soluto ac libero ab omni cupidine anjmo tum denique alacre et generosum studium concipient salutis alienae, sine quo nec satis consulerent suae. Unus erit de subditis quaestus, una pompa, unaque voluptas, si quomodo possent parare plebem perfectam. Id omnibus satagent etiam multa contritione cordis et corporis, in labore et aerumna, in fama et siti, in frigore et nuditate.* Cuiusmodi virtutem semper experrectam et ad 1 1 2. Io Chrysost De Sac. 1. 3. c I. — * Matth. V. 16. — * Cone. Trid. Sess. XXII. c. 1, de Eef. — * S. Bemard. Deciam., c. 1. — 5 S. Bemard, lib. IV. de Consid., c. 2.