A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

8 aut perditae nequitiae est aut segnitiae inertissimae. Utrumque detestabile, utrumque tale, ut nullum homini malum maius. Quaenam enim reliqua salus esset, aut qua spe niterentur homines, si gloriari in nomine lesu Christi desierint, si vitam ex praeceptis evangelicis constanter aperteque agere recusarint? Vulgo queruntur viris fortibus sterile saeculum. Revocentur christiani mores: simul erit gravitas et con­stantia ingeniis restituta. Sed tantorum magnitudini varietatique officiorum virtus hominum par esse sola non potest. Quo modo corpori, ut alatur, panem quotidianum, sic animae, ut ad virtutem confirmetur, nervos atque robur impetrare divinitus necesse est. Quare communis illa conditio lexque vitae, quam in perpetua quadam diximus dimicatione consistere, obsecrandi Deum habet adiunctam necessitatem. Etenim, quod est vere ab Augustino venusteque dictum, transcendit pia precatio intervalla mundi, divinam­que devocat e caelo misericordiam. Contra cupiditatum turbidos motus, contra ma­lorum daemonum insidias, ne circumventi in fraudem inducamur, adiumenta petere atque auxilia caelestia iubemur oraculo divino, orate ut non intretis in tentationem1. Quanto id necessarium magis, si utilem dare operam alienae quoque saluti volumus? Christus Dominus, unigenitus Filius Dei, fons omnis gratiae et virtutis, quod verbis praecepit, ipse prior demonstravit exemplo: erat pernoctans in oratione Dei-} sacrifi­cioque proximus prolixius orabat,3 — Profecto longe minus esset naturae extimescenda fragilitas, nec languore mores desidiaque diffluerent, si divinum istud praeceptum minus iaceret incuria ac prope fastidio intermissum. Est enim exorabilis Deus, gra­tificari vult hominibus, aperte pollicitus, sua se munera large copioseque petentibus daturum. Quin etiam invitat ipsémét petere, ac fere lacessit amantissimis verbis: ego dico vobis, petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur vobis.4 Quod ut confidenter ac familiariter facere ne vereamur, maiestatem numinis sui si­militudine atque imagine temperat parentis suavissimi cui nihil potius, quam caritas liberorum. Si ergo vos, cum silis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester, qui in caelis est, dabit bona petentibus se?5 — Quae qui cogitaverit, non nimium mirabitur si efficientia precum humanarum Ioanni quidem Chrysostomo videatur tanta, ut cum ipsa potentia Dei comparari illam putet posse. Propterea quod sicut Deus universitatem rerum verbo creavit, sic homo impetrat, orando, quae velit. Nihil est rite adhibitis precibus impetrabilius, quia insunt in eis quaedam velut mo­ventia, quibus placari se Deus atque exorari facile patiatur. Nam inter orandum sevocamus ab rebus mortalibus animum, atque unius Dei cogitatione suspensi, con­scientia tenemur infirmitatis humanae: ob eamque rem in bonitate et amplexu pa­rentis nostri acquiescimus, in virtute conditoris perfugium quaerimus. Adire insisti­mus auctorem omnium bonorum, tamquam spectari ab eo velimus aegrum animum, imbecillas vires, inopiam nostram: plenique spe, tutelam atque opem eius implo­ramus, qui aegrotationem medicinam, infirmitatis miseriaeque solatia praebere solus potest. Tali habitu animi modeste de se, ut oportet, submisseque iudicantis, mire flectitur Deus ad clementiam, quia quemadmodum superbis resistit, ita humilibus dat gratiam,c — Sancta igitur sit apud omnes consuetudo precandi: mens, animus, 1 Matth. XXVI, 41. — 2 Luc. VI, 12. — B Luc. XXII, 43. — ‘ Luc. XI, 9. — 5 Matth. VII, 11. — * Petr, v, 5.

Next

/
Thumbnails
Contents