A Győri Püspökség Körlevelei, 1889
Tartalomjegyzék
7 etsi resistentibus viriliterque per lesu Christi gratiam repugnantibus nocere non possit tamen cum ratione de imperio pugnat, omnem animi statum perturbat, voluntatemque tyrannice a virtute detorquet tanta vi, ut nec vitia fugere nec officia servare sine quotidiana dimicatione possimus. Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec sancta synodus fatetur ac sentit, quae cum ad agonem relicta sit, nocere non consentientibus, sed viriliter per lesu Christi gratiam repugnantibus non valet; quinimo qui legitime calaverit coronabitur— Est in hoc certamine gradus fortitudinis, quo virtus non perveniat nisi excellens, eorum videlicet, qui in profligandis motibus a ratione aversis eousque profecerunt, ut caelestem in terris vitam agere propemodum videantur. Esto, paucorum sit tanta praestantia: sed, quod ipsa philosophia veterum praecipiebat, domitas habere cupiditates nemo non debet : idque ii maiore etiam studio, quibus rerum mortalium quotidianus usus irritamenta maiora suppeditat: nisi qui stulte putet, minus esse vigilandum ubi praesentius imminet discrimen, aut qui gravius aegrotant, eos minus egere medicina. — Is vero, qui in eiusmodi conflictu suscipitur, labor magnis compensatur, praeter caelestia atque immortalia, bonis: in primis quod isto modo, sedata perturbatione partium, plurimum restituitur naturae de dignitate pristina. Hac enim lege est atque hoc ordine generatus homo, ut animus imperaret corpori, appetitus mente consilioque regerentur: eoque fit ut non dedere se pessimis dominis cupiditatibus, praestantissima sit maximeque optanda libertas. — Praeterea in ipsa humani generis societate non apparet quid expectari ab homine sine hac animi affectione possit. Utrumne futurus est ad bene merendum propensus, qui facienda, fugienda, metiri amore sui consueverit? Non magnanimus quisquam esse potest, non beneficus, non misericors, non abstinens, qui non se ipse vincere didicerit, atque humana omnia prae virtute contemnere. — Nec silebimus, id omnino videri divino provisum consilio, ut nulla afferri salus hominibus, nisi cum contentione et dolore queat. Revera si Deus liberationem culpae et errati veniam hominum generi dedit, hac lege dedit, ut Unigenitus suus poenas sibi debitas iustasque persolveret. Iustitiaeque divinae cum Iesus Christus satisfacere alia atque alia ratione potuisset, maluit tamen per summos cruciatus profusa vita satisfacere. Atque ita alumnis ac sectatoribus suis hanc legem imposuit suo cruore sancitam, ut eorum esset vita cum morum ac temporum vitiis perpetua certatio. Quid Apostolos ad imbuendum veritate mundum fecit invictos, quid martyres innumerabiles in fidei Christianae cruento testimonio roboravit, nisi affectio animi illi legi obtemperans sine timore? Nec alia via ire perrexerunt, quotquot curae fuit vivere more christiano, sibique virtute consulere: neque igitur alia nobis eundum, si consultum saluti volumus vel nostrae singulorum, vel communi. Itaque, dominante procacitate libidinum, tueri se quemque viriliter necesse est a blandimentis luxuriae cumque passim sit in fruendis opibus et copiis tam insolens ostentatio, muniendus animus est contra divitiarum sumptuosas illecebras, ne his inhians animus, quae appellantur bona, quae nec satiare eum possunt, ac brevi sunt dilapsura, thesaurum amittat non deficientem in caelis. Denique illud etiam dolen- dum, quod opiniones atque exempla perniciosa tanto opere ad molliendos animos valuerunt, ut plurimos iam prope pudeat nominis vitaeque Christianae: quod quidem 1 Cone. Trid. Sess. V. can. 5.