A Győri Püspökség Körlevelei, 1889

Tartalomjegyzék

6 fiant rationi? Summum fiominis erit positum bonum in fruendis vitae commodis po- tiundisque voluptatibus. Cumque nemo unus sit, quin ad beate vivendum ipsius naturae admonitu impulsuque feratur, iure quisque detraxerit quod cuique possit, ut aliorum spoliis facultatem quaerat beate vivendi. Nec potestas ulla frenos est habi­tura tantos, ut satis cohibere incitatas cupiditates queat; consequens enim est, ut vis frangatur legum et omnis debilitetur auctoritas si summa atque aeterna ratio iubentis vetantis Dei repudietur. Ita perturbari funditus necesse est civilem hominum societatem, inexplebili cupiditate ad perenne certamen impellente singulos, conten­dentibus aliis quaesita tueri, aliis concupita adipisci. Huc ferme nostra inclinat aetas. — Est tamen, quo consolari conspectum praesentium malorum, animosque erigere spe meliore possimus. Deus enim creavit ut essent omnia, et sanabiles fecit nationes orbis terrarum.1 Sed sicut omnis hic mundus non aliter conservari nisi numine providentiaque eius potest, cuius est nutu condi­tus, ita pariter sanari homines sola eius virtute queunt, cuius beneficio sunt ab interitu ad vitam revocati. Nam humanum genus semel quidem Iesus Christus pro­fuso sanguine redemit, sed perennis ac perpetua est virtus tanti operis tantique muneris: et non est in alio aliquo salus.2 Quare qui cupiditatum popularium crescentem flammam nituntur oppositu legum extinguere, ii quidem pro iustitia contendunt : sed intelligant, nullo se fructu aut certe perexiguo laborem consumpturos quamdiu obstinaverint animo respuere virtutem Evangelii, Ecclesiaeque nolle advocatam ope­ram. In hoc posita malorum sanatio est, ut mutatis consiliis, et privatim et publice remigretur ad Iesum Christum, christianamque vivendi viam. Iamvero totius vitae christianae summa et caput est, non indulgere cor­ruptis saeculi moribus, sed repugnare ac resistere constanter oportere. Id auctoris fidei et consummatoris lesu omnia dicta et facta, leges et instituta, vita et mors de­clarant. Igitur quantumvis pravitate naturae et morum longe trahamur alio, curra­mus oportet ad propositum nobis certamen armati et parati eodem animo eisdemque armis, quibus Ille, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem? Proptereaque hoc pri­mum videant homines atque intelligant quam sit a professione christiani nominis alienum persequi, uti mos est, cuiusquemodi voluptates, horrere comites virtutis la­bores, nihilque recusare sibi, quod sensibus suaviter delicateque blandiatur. Qui sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis ? ita ut consequens sit, Christi non esse, in quibus non exercitatio sit consuetudoque patiendi cum aspernatione mollium et delicatarum voluptatum. Revixit enim homo infinita Dei bonitate in spem bonorum immortalium, unde exciderat, sed ea consequi non potest, nisi ipsis Christi vestigiis ingredi conetur, et cogitatione exemplorum eius mentem suam moresque conformet. Itaque non consilium, sed officium, neque eorum dum­taxat, qui perfectius vitae optaverint genus sed plane omnium est, mortificationem lesu in corpore quemque suo circumferre? — Ipsa naturae lex, quae iubet hominem cum virtute vivere, qui secus posset salva consistere? Deletur enim sacro bapti­smate peccatum, quod est nascendo contractum, sed stirpes distortae ac pravae, quas peccatum insevit, nequaquam tolluntur. Pars hominis ea, quae expers rationis est, ■ Sáp. I. 14. — 8 Act. IV., 12. — » Heb. XII , I. 2. — * Galat. V., 24. — 5 II. Cor. IV., 10.

Next

/
Thumbnails
Contents