A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
periculis metuendum, ne fides labefacta ibi etiam languescat, ubi maxime firma et altissimis est defixa radicibus. Satis est meminisse funestissimum illud malorum principium, rationalismi et naturálisam placita in omnes partes libere disseminata. Accedunt innumerabiles corruptelarum illecebrae : potestatis publicae saepe ab Ecclesia aut aversa voluntas aut aperta defectio; sectarum clandestinarum pervicax audacia; juventutis nullo ad Deum respectu instituendae inita passim ratio. — Atqui si unquam alias, profecto hoc tempore videre omninoque sentire homines oporteret, quanta sit religionis catholicae ad tranquillitatem salutemque publicam non opportunitas solum, sed plane necessitas. Quotidianis enim experimentis constat, quo tandem respublicas impellere moliantur ii, qui nullius vereri auctoritatem, nec frenos cupiditatum suarum ullos perferre assueverunt. Scilicet quid spectent, quibus nitantur artibus, qua pertinacia contendant, nemini jam obscurum esse potest. Imperia maxima, respublicae florentissimae dimicare prope in singulas horas coguntur cum ejusmodi hominum gregibus, consiliorum societate et agendorum similitudine invicem conjunctis, unde periculum aliquod securitati publicae semper impendet. Contra tantam rerum malarum audaciam saluberrimo consilio alicubi perfectum est, ut auctoritas magistratuum et vis armaretur legum. Yerumtamen ad prohibendos socialismi terrores una est ratio optima maximeque efficax, qua sublata, parum ad deterrendum valet poenarum metus, quae in eo consistit, ut ad religionem penitus informentur cives, verecundiaque et amore Ecclesiae teneantur. Est enim religionis sanctissima custos, et innocentiae morum omniumque virtutum, quae a religione sponte proficiscuntur, parens educatrixque Ecclesia. Quicumque religiose integreque praecepta sequuntur Evangelii, hoc ipso longe a socialismi suspicione abesse necesse est. Jubet enim religio, uti Deum colere ac metuere, ita subesse atque obtemperare potestati legitimae; vetat quippiam seditiose facere; vult salvas suas cuique res, salva jura ; qui majores opes habent, eos inopi multitudini benigne subvenire. Egenos prosequitur omni caritatis numero, calamitosos suavissima consolatione perfundit, spe proposita bonorum maximorum et immortalium, quae tanto futura sunt ampliora, quanto aut gravius homo laboraverit, aut diutius. — Quam- obrem qui civitatibus praesunt, nihil sunt aut sapientius aut opportunius acturi, quam si religionem siverint, nulla re impediente, influere in animos multitudinis, eosque ad honestatem integritatemque morum praeceptis suis revocare. Ecclesiae diffidere, eamve suspectam habere, primum est aperte injustum, deinde, praeter inimicos disciplinae civilis cupidosque rerum evertendarum, prodest nemini. Ingentes motus civicos, turbasque formidolosas, quibus est alibi civitatum tremefacta quies, Hungária quidem, Dei beneficio, non vidit. Sed instantia pericula Nos pariter ac Yos, Venerabiles Fratres, omnino jubent attendere animum ad cavendum, et majore in dies studio eniti, ut isthic floreat vigeatque religionis nomen, suusque institutis christianis honos permaneat. — Hac de causa illud in primis optandum, ut Ecclesia toto regno Hungarico plena atque integra libertate fruatur, quali fruebatur alias, nec nisi ad communem utilitatem uti consuevit. Nobis profecto maxime est in votis, ut ea e legibus tollantur, quae cum juribus Ecclesiae discrepant, et ejus facultatem agendi minuunt, et professioni catholici nominis of16*