A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

78 hciuní. i<I ut impetretur, Nobis Yobisque, quoad per leges licet, constanter elabo­randum, quemadmodum tot jam clari viri hoc eodem proposito elaboraverunt. In­terea, quamdiu sunt illa, de quibus loquimur, legum jussa mansura, vestrum est conari, ut saluti quam -minime noceant, admonitis diligenter civibus, quae sua sint in hoc genere officia singulorum. Aliquot indicabimus capita, quae perniciosiora ceteris videntur esse. Sic, veram amplecti religionem maximum officium est, quod nulla homi­num aetate potest esse circumscriptum. Nulla Dei regno infirma aetas. Ut illud quis­que novit, ita debet sine ulla cunctatione efficere; ex efficiendi autem voluntate jus unicuique sanctissimum gignitur, quod violari sine summa injuria non potest. Simili de causa, eorum, qui curam gerant animarum, verissimum idemque perma­gnum officium est in Ecclesiam cooptare, quotquot matura ad judicandum aetate, ut cooptentur, petant. Quamobrem si animarum curatores alterutrum malle cogan­tur, necesse est eos humanarum legum severitatem potius subire, quam vindicis Dei iram lacessere. Ad societatem conjugalem quod attinet, date operam, Venerabiles Fratres, ut alte descendat in animos doctrina catholica de sanctitate, unitate, perpetuitate matrimonii; ut saepe in memoriam populi revocetur, conjugia Christianorum soli potestati ecclesiasticae, suapte natura, subesse; quid Ecclesia sentiat et doceat de eo, quod matrimonium civile vocant; qua mente, quo animo catholicos homines istius- modi parere legi oporteat; non licere catholicis, idque maximis de causis, nuptias cum christianis conjungere a professione catholica alienis; quique id facere non ex auctoritate indulgentiaque Ecclesiae ausint, eos in Deum, in Ecclesiam ipsam pec­care. Cumque haec res tanti sit, quanti videtis esse, universi, ad quos ea cura spe­ctat, quantum possunt, diligentissime provideant, ut ab ejusmodi praeceptis nemo ulla ratione discedat. Eo vel magis, quod, si alia in re, certe in hac, de qua dici­mus, obtemperatio Ecclesiae cum salute reipublicae necessariis quibusdam est nexa et jugata vinculis. Etenim principia, ac velut elementa optima vitae civilis socie­tas domestica nutricatur et continet; proptereaque hinc pendet magnam partem pacatus et prosperus civitatis status. Atqui falis domestica societas est, qualis exitu matrimoniorum efficitur; nec bene evenire matrimonia queunt, nisi Deo moderanto et Ecclesia. Iiis demotum conditionibus maritale conjugium, in servitutem redactum variarum libidinum, contra Dei voluntatem initum, itaque adjumentis despoliatum coelestibus iisque pernecessariis, sublata etiam communione vitae in eo, quod homi­num interest maxime, id est in religione, fructus acerbissimos gignat necesse est, ad extremam familiarum civitatumque perniciem. Quamobrem bene, nec solum de religione, sed etiam de patria meruisse judicandi sunt catholici viri, qui abhinc duobus annis, cum Coetus legumlatorum Hungáriáé rogarentur, vellent juberent rata esse Christianorum cum hebraeis matrimonia, eam rogationem concordibus ani­mis et libera voce repudiarunt, et ut antiqua lex de conjugiis probaretur, pervice­runt. Quorum suffragiis ex omnibus Hungáriáé partibus comitata est assentiens vo­luntas plurimorum, idem se et sentire et probare luculentis testimoniis confirman­tium. Similis consensus et par animi constantia adhibeatur, quotiescumque pro re

Next

/
Thumbnails
Contents