A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

4 Quoniam vero Jubilaei prior et maximus fructus, id quod supra indicavi­mus, emendatio vitae et virtutis accessio esse debet: necessariam nominatim cense­mus ejus fugam mali, quod ipsis superioribus litteris Encyclicis designare non prae­termisimus. — Intestina intelligimus ac prope domestica nonnullorum ex nostris dissidia, quae caritatis vinculum, vix dici potest, quanta cum pernicie animorum, solvunt, aut certe relaxant. Quam rem ideo rursus commemoravimus hoc loco apud vos, Venerabiles Fratres, ecclesiasticae disciplinae mutuaeque caritatis custodes, quia ad prohibendum tam grave incommodum volumus vigilantiam auctoritatemque ve­stram perpetuo esse conversam. Monendo, hortando, increpando date operam, ut omnes solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, utque redeant ad officium, si qui sunt dissidiorum auctores, illud in omni vita cogitantes, Unigenitum Dei Filium in ipsa supremorum appropinquatione cruciatuum nihil a Patre contendisse vehemen­tius, quam ut inter se diligerent, qui crederent, aut credituri essent in eum : ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego iri te, ut et ipsi in nobis unum sint,1) Itaque de omnipotentis Dei misericordia, ac beatorum Apostolorum Petri et Pauli auctoritate confisi, ex illa ligandi atque solvendi potestate, quam Nobis Domi­nus licet indignis contulit, universis et singulis utriusque sexus Christi fidelibus ple­nissimam peccatorum omnium indulgentiam, ad generalis Jubilaei modum, concedi­mus, ea tamen conditione et lege, ut intra spatium anni proximi 1886. haec, quae infra scripta sunt, effecerint. Quotquot Domae sunt cives hospitesve, Basilicam Lateranensem, item Vati­canam et Liberianam bis adeant; ibique aliquamdiu pro Ecclesiae catholicae et hujus Apostolicae Sedis prosperitate et exaltatione, pro exstirpatione haeresum omniumque errantium conversione, pro Christianorum Principum concordia ac totius fidelis populi pace et unitate, secundum mentem Nostram, pias ad Deum preces effundant. lidem duos dies esurialibus tantum cibis utentes jejunent, praeter dies in quadragesimali induito non comprehensos, aut alias simili stricti juris jejunio ex praecepto Eccle­siae consecratos ; praeterea peccata sua rite confessi sanctissimum Eucharistiae sacra­mentum suscipiant, stipemque aliquam pro sua quisque facultate, adhibito in consilium Confessario, in aliquod pium conferant opus, quod ad propagationem et incrementum fidei catholicae pertineat. Integrum unicuique sit, quod malit, optare; duo tamen designanda nominatim putamus, in quibus erit optime collocata beneficentia, utrum­que, multis locis, indigens opis et tutelae, utrumque civitati non minus, quam Ec­clesiae fructuosum, nimirum privates puerorum scholas, et Seminaria Clericorum. Ceteri vero omnes extra Urbem ubicumque degentes tria templa, a vobis, Venerabiles Fratres, aut a vestris Vicariis seu Officialibus, aut de vestro eorumve mandato ab iis, qui curam animarum exercent, designanda, bis, vel, duo tantum si templa fuerint, ter, vel, si unum, sexies, dicto temporis intervallo adeant; item alia opera omnia, quae supra commemorata sunt, peragant. Quam indulgentiam etiam animabus, quae Deo in caritate conjunctae ex hac vita migraverint, per modum suffragii applicari posse volumus. Vobis praeterea potestatem facimus, ut Capitulis <) Io. XVII, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents