A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
5 et Congregationibus tam saecularium, quam regularium, sodalitatibus, confraterni- tatibus, universitatibus, collegiis quibuscumque memoratas Ecclesias processionaliter visitantibus, easdem visitationes ad minorem numerum pro vestro prudenti arbitrio reducere possitis. Concedimus vero, ut navigantes et iter agentes, ubi ad sua domicilia, vel alio ad certam stationem sese receperint, visitato sexies templo maximo seu paro- ehiali, ceterisque operibus, quae supra praescripta sunt, rite peractis, eamdem indulgentiam consequi queant. — Regularibus vero personis utriusque sexus, etiam in claustris perpetuo degentibus, nec non aliis quibuscumque tam laicis, quam ecclesiasticis, qui carcere, infirmitate corporis, aut alia qualibet justa causa impediantur, quominus memorata opera, vel eorum aliqua praestent, concedimus, ut ea Confessarius in alia pietatis opera commutare possit, facta etiam potestate dispensandi super Communionem cum pueris nondum ad primam Communionem admissis. Insuper universis et singulis Christi fidelibus, tam laicis quam ecclesiasticis, saecularibus ac regularibus cujusvis Ordinis et Instituti, etiam specialiter nominandi, facultatem concedimus, ut sibi ad hunc effectum eligere possint quemcumque presbyterum Confessarium tam saecularem, quam regularem ex actu approbatis; qua facultate uti possint etiam Moniales, Novitiae, aliaeque mulieres intra claustra degentes, dummodo Confessarius approbatus sit pro monialibus. — Confessariis autem, hac occasione et durante hujus Jubilaei tempore tantum, omnes illas ipsas facultates largimur, quas largiti sumus per litteras Nostras Apostolicas Pontifices maximi datas die 15. mensis Februarii anno 1879.*) iis tamen omnibus exceptis, quae in eisdem litteris excepta sunt. Ceterum summa cura studeant universi magnam Dei parentem praecipuo per id tempus obsequio cultuque demereri. Nam in patrocinio sanctissimae Virginis a Rosario sacrum hoc Jubilaeum esse volumus; ipsaque adjutrice confidimus, non paucos futuros, quorum animus detersa admissorum labe expietur, fideque, pietate, justitia non modo in spem salutis sempiternae, sed etiam in auspicium pacatioris aevi renovetur. Quorum beneficiorum coelestium auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem vobis, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso, apostolicam Benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum, die 22. Decembris anno 1885. Pontificatus Nostri Octavo. Jaurini, die 11-a Januarii 1886. LEO PP. XIII. Pályázat. A Széehenyi-Kollonich-féle üresedésbe jött 63 forint évi ösztöndíj (sególydij) élvezetével összekötött alapítványi helyek betöltésére jövő 1886. évi márczius hó 15-ig pályázat nyittatik. Pályázatképesek nemzetiségi különbség nélkül oly magyarországi születésű katholikus vallásu elaggott és keresetképtelen, főleg nemesi származású szegény 166. sz. Pályázat a Széchenyi- Kollonicli- féle ösztön- dijakra. *) Vid. Circul. 1879. pag. 19. et seqcj.