A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
66 sola, et quidem saepe inter praesentissima vitae pericula suppeditabat. Testibus historicis nostris integrae regiones inventae sunt, in quibus paucissimi vel plane jam nulli sacerdotes catholici morarentur. „Sopitae enim sub Ferdinando III. turbae incentore Tökölio rediverunt. Catholicorum templa, arae, sacerdotes indignis prorsus modis habiti. Tanto sane conatu in exstinguenda religione catholica laborarunt protestantes, ut plerisque in locis finem suum assecuti fuisse viderentur. A. 1678. usque ad a. 1681. in Comitatu Veszprimiensi duo tantum sacerdotes catholici, in Zaladiensi et Muraköz quinque, in Simeghiensi et Baranyaensi nullus superstes fuerit.“3) Ubi e contra eodem tempore in his ipsis Comitatibus insimul 256 praedicatores protestantici censebantur.4) Haec erat facies regni Mariani, haec haereditatis S. Stephani.5) Infausta ambitio Yezirium turcicum ejusque clientem Emericum Tököly a. 1683. jam ad Viennae usque moenia compulit, qua occasione Dioecesis nostra a transeuntibus hostibus plurimum detrimenti passa, caedibus et incendiis jam fere deleta est. Inde tamen tureae eorumque clientes rejecti infami in fuga salutem quaesiverunt. Haec Christianorum Principum victoria meliorum temporum nuncia erat. Fugientes tureae in campis Jaurinensibus paululum subsistentes non jam in nostrates, sed in semetipsos desaevierunt.5) Anno demum 1686. die 2-a Septembris post effusum utrinque ingentem sanguinem, virtute Christianorum Duce Carolo Lotharingico populorum hungarorum aeque ac extraneorum idem decus petentium,7) Buda post 145 annorum jugum in manus Regis Apostoliéi redivit, BMVirgine et S. Stephano Rege, uti credimus, intercedentibus,8) quam victoriam eodem et sequentibus annis aliae sequebantur. 3) Spányik Hiator. Pragm. Regni Hungáriáé Pestini 1844. pag. 425. Confer. Kazy Hist. Reg. Hungar. Tyrnaviae 1737. Libr. XII. p. 255. 4) Kazy, op. cit. loco eodem. 5) Haec animo moesto expendentes plane assequimur sensum antiqui hymni in honorem S. Stephani : „Hol vagy István király, * Téged magyar kiván, Gyászos öltözetben * Teelötted sírván. Rólad emlékezvén, * Csordulnak könnyei, Búval harmatoznak * Szomorú mezei.“ e) Vezirius Karamustafa, ut se coram Sultano purgaret, causam acceptae tantae cladis in subalternos belliduces, qui primi se fugae dederint, conjecit, ex iisque tres praefectos seu bassas, Budensem, Eszekiensem et Poseganum cum 50 aliis ductoribus in facie totius exercitus strangulari seu suffocari jussit (Katona Hist. Hung. T. 35. pag. 64., 65.). Immane hoc facinus in campis Jaurinensibus ad dexteram defluentis Danubii partem perpetratum fuisse scribunt Ono Klopp „Das Jahr 1683. Graz, 1882.“ p. 336. — item Toifel „Die Türken vor Wien. Prag, 1883.“ pag. 539—540. ’) „Im kaiserlichen Lager vor Buda erblickte man spanische Granden, italienische Grafen, englische Lords, deutsche Prinzen aus verschiedenen Häusern, aber auch viele Bürgerliche“ etc. (Ono Klopp, Op. cit. p. 402.) Adfuere Bavari, Badenses, Saxones, Brandenburgici etc. Hungaris praefuit Palatinus Paulus Esterházy, qui Danubianam partem oppugnabat. Hostili turri vexillum regium primus adposuit miles quidam Jaurinensis e copiis Joannis Esterházy Praefecti Jaurinensis, sectionem ductante Joanne Fiáth de Eörményes. (Conf. Katona, tóm. 35. pag. 260. — Historia Palatinorum. Tymav. 1760. pag. 198. — Századok. 1886. 7. fűz. 579. lap). 8) Paulus Esterházy Palatinus 1686., 20-a April, jecit fundamenta Ecclesiae ad hunc scopum votivae in honorem BMVirginis Auxiliatricis Viennae, a qua Ecclesia hodis nomen habet amplissimum suburbium Viennense „Mariahilf“. Leopoldus Imperator literas vocis „Buda“ sic resolvit: Beata Virgo Dabit Auxilium. (Ono Klopp, Op. cit. p. 400.) Tantam in intercessionem BMVirginis, sed et in S. Stephani Regis preces locarunt fiduciam.