A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

14 norum disciplina, quae in Seminariis aliisque sacrae institutionis sedibus traditur, ea est, qua sacrorum alumni, procul ab humanarum curarum aestu, ad apostolica ministeria rite obeunda informantur, et ad quaeque vitae incommoda atque ad omne laborum genus laeto animo subeundum in salutem animarum. Ea est, quae efficit, vigilantibus ac praesidentibus Episcopis delectisque ab iis presbyteris diuturna sa­crae disciplinae peritia spectatis, ut alumni discant aequa lance metiri vires suas et quid ipsae valeant, agnoscant; ac Pastores vicissim, compertis cujusque ingeniis et moribus, scienter decernere possint, qui sint ex iis sacerdotii honore digni, et cavere, ne quis immerito aut praepostere sacris ordinibus initietur. At qui poterunt hujusmodi salutares fructus haberi, nisi plena sacris Pastoribus sit facultas impedi­menta removendi et opportunis ad id assequendum utendi praesidiis ? — Qua in re, quoniam nationis vestrae homines, praeter alia ornamenta, armorum quoque gloria excellunt, passurine unquam essent, qui rei publicae praesunt, ut qui juvenes rudi­menta militiae ad ducendos ordines et bellica munera administranda in militaribus institutis accipiunt, ab aliis potius, quam a peritis bellicae artis, scientiam armorum ediscerent, atque ab aliis magis, quam ab idoneis militiae magistris, disciplinam castrorum, usum rerum et martios spiritus haurirent ? Ex his facile intelligitur, cur a vetustissimis Ecclesiae temporibus Romani Pontifices et catholici Episcopi omnem curam gesserint, ut candidatis sacri ordinis contubernia constituerent, in quibus eos aut per se ipsi, aut probatis adhibitis ma­gistris, quos interdum e sacerdotibus Cathedralis Ecclesiae legebant, ad litteras, ad severiores doctrinas et praecipue ad mores sua vocatione dignos excolerent. Adhuc hominum memoria celebrantur domus olim ab Episcopis et coenobitis clericis exci­piendis apertae, atque inter eas illustris adhuc fama viget Patriarchii Lateranensis, ex quo, velut ex arce sapientiae et virtutis, Pontifices maximi et Antistites sancti­monia ac doctrina clari prodierunt. Ac tanti momenti hoc studium accuratae dili- gentisque clericorum disciplinae, et tam necessarium visum est, ut jam inde ab initio saeculi sexti Synodus Toletana, de iis, quos voluntas parentum, a primis infan­tiae annis clericatus officio manciparat, statuerit observandum, ut mox cum detonsi vel ministerio lectorum contraditi essent, in domo Ecclesiae sub Episcopali praesentia a Prae­posito sibi deberent erudiri. — Inde liquet, quam gravi justaque de causa vehementer contendamus, vestrarum Dioecesium Seminaria ad eas normas constitui, ordinari at­que componi, quas Concilii Tridentini Patres, ut notum pervulgatumque est, tradi­dere. Nec alia profecto fuit causa, cur Apostolica Sedes, cum inter Romanos Pon­tifices et supremos rerum publicarum Moderatores pactionum foedera pro variis temporum rationibus inita sunt, diligenter in iis cautum consultumque sacris Semi­nariis voluit, et Episcoporum jus in iis regendis, alia quavis potestate exclusa, sartum tectumque esse curavit. Cujus rei perspicuum inter alia documentum praebent Apo- stolicae litterae, quarum initium De salute animarum, quae a fel. rec. Pio VII. De­cessore Nostro die decima octava Julii anno 1821. editae fuere, conventione ab Eo inita cum Borussiae Rege, in qua de nova Dioecesium descriptione agebatur. Sit igitur integrum, sit liberum jus et potestas Episcopis in Seminariorum palaestra mansuetae Christi militiae fingendae conferre operam ; sit integrum sacer-

Next

/
Thumbnails
Contents