A Győri Püspökség Körlevelei, 1886

Tartalomjegyzék

15 dotes judicio suo deligere alios aliis ministeriis praeficiendos, ac nulli impedimento obnoxios pastorali suo munere tranquille perfungi. Ex his autem, quae ediximus, videtis, Venerabiles Fratres, quam vere ju- steque declaratum a Nobis fuerit, ad faustam stabilemque concordiam, summis votis tamdiu expetitam, inter potestatem utramque ineundam, opus esse latas leges ita componi, ut necessaria ad vivendum agendumque libertas Ecclesiae salva supersit. Ac Nos confidimus viros, qui rei publicae gubernacula tenent, aequos se causae no­strae praebituros, eaque Nobis praestituros, quae vi sanctissimorum jurium postu­lamus. Nec vero postulata Nostra talia sunt, ut ex iis quidquam imperantibus de sua dignitate et potestate decedat; quin immo ex ipsis magnae in bonum publicum solidaeque dimanant utilitates. Quae enim a vobis, Venerabiles Fratres, et a coope­ratoribus vestris in ministerio verbi populis documenta traduntur in iis, quae ad eorum officia erga civilem auctoritatem pertinent, fiuc maxime redeunt: scilicet omnem animam potestatibus sublimioribus subditam esse debere non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam ;>) publica onera aequo animo ferenda; a turbu­lentis consiliis et molitionibus abstinendum ; caritate fraternitatis invicem dilectio­nem exhibendam, mutuaque officia in hominum societate cum fide servanda. Quod si major, quam nunc est, cooperatorum vestrorum evaderet numerus, ex hoc incre­mento una etiam eorum augeretur manus, quorum est tam salutaria humanae socie­tati documenta in populos propagare; simulque facilius possent destitutae jamdiu rectorum suorum solatio paraeciales ecclesiae probatorum sacerdotum curae com­mitti ; quod catholicorum vota maxime flagitant. Sunt praeterea, ut nostis, Venerabiles Fratres, in humanae societatis sinu plura publicarum perturbationum semina, veluti passim dispositi ignes, qui saevum minitantur incendium, in quibus praecipue se effert operariorum causa, quae rei publicae moderatorum sollicitos habet animos, rationem quaerentium, qua impen­dentibus periculis occurrant, viamque obstruant sectarum asseclis, qui in omnem oc­casionem excubant crescendi ex publicis malis, resque novas, magno cum rei publi­cae detrimento, moliendi. — Atqui mirum est, quantum hac ipsa in re de humana societate mereri Ecclesiae ministri, opera sua, possunt; quod et in aliorum tempo­rum procellis et calamitatibus scimus contigisse. Sacerdotes enim, qui pro sui mi­nisterii ratione cum inferiorum ordinum hominibus quotidianam pene consuetudinem habent et cum iis solent familiariter intimeque versari, labores et dolores penitus norunt ejus generis hominum ; saucia eorumdem corda propius intuentur ; et oppor­tuna auxilia, documenta ex divinae religionis fontibus depromentes, nati apti sunt ea solatia et remedia aegris animis afferre, quae maxime praesentium malorum le­nire sensum, fractas revocare vires possunt, et praecipites in turbulenta consilia animos compescere. Nec minus insuper validam utilemque operam sacri ordinis viri eo imbuti spiritu, quem Ecclesia ministris suis indit, navare possunt in iis regionibus longe dissitis et a civili cultu remotis, in quibus colonias statuere plures Europae prin­') Rom. XIII., 5.

Next

/
Thumbnails
Contents