A Győri Püspökség Körlevelei, 1886
Tartalomjegyzék
13 est supernaturalis atque in suo ordine perfecta. Quemadmodum enim id sibi propositum habet, ut filios suos ad aeternam beatitudinem adducat: ita divinitus datis praesidiis et instrumentis est praedita, quibus eos aeternorum bonorum compotes faciat, inceptans in terris et in hujus vitae militia aedificium, quod supremum fastigium supremumque decus est habiturum in coelis. Ad solam autem Ecclesiam pertinet statuere de iis, quae interiorem ejus vitam spectant, cujus ratio a Christo Domino restitutore salutis nostrae fuit constituta. Hanc potestatem liberam et nemini obnoxiam unum penes esse Petrum et successores ejus Christus jussit, ac sub auctoritate et magisterio Petri penes esse Episcopos in suis cujusque Ecclesiis; quae Episcoporum potestas natura sua disciplinam Cleri, tum in iis, quae ad sacra munera, tum in iis, quae ad sacerdotalis vitae rationem pertinent, praecipue complectitur; presbyterium enim Episcopo coaptatum est, sicut chordae citharae.*) Cum porro sacerdotalis ordo, tam sublimis ministerii haeres, aliis post alios succedentibus, nunquam sui dispar saeculorum cursu renovetur ; cumque opus sit, ut qifi in hunc ordinem vocati sunt, sinceritate doctrinae et innocentia vitae, quantum fieri potest, eorum vestigiis insistant, quos Christus primos fidei satores elegit: nemini dubium esse potest, non aliis, quam Episcopis jus munusque esse docendi et instituendi juvenes, quos Deus singulari beneficio ex hominibus assumit, ut sint ministri sui aó dispensatores mysteriorum suorum. — Ac sane, si ab iis, quibus dictum est, docete omnes yentes, religionis doctrinam homines debent excipere: quanto validiori jure ad Episcopos cura pertinet, ea, quam potiorem duxerint, ratione, eo- rumque docentium ope, quos maxime probaverint, sanae doctrinae pabula tradendi iis, qui pro suo ministerio sal terrae futuri sunt, et pro Christo apud homines legatione functuri? Nec solum hoc gravissimo munere obstringuntur Episcopi, sed eo insuper, ut vigilantiam suam bono alumnorum sacri ordinis impertiant, eosque mature imbuant solidae pietatis sensibus, qua dempta, nec ii sacerdotii honore digni sunt, nec muneribus ejus rite implendis pares esse possunt. Vos certe, Venerabiles Fratres, ratione atque experientia edocti, optime nostis, quam arduum sit, quam diuturni laboris opus tales juvenes fingere et instituere. Cum enim qui primoribus annis Deum elegerunt in haereditatem suam, ex Apostolorum Principis praecepto teneantur se ipsos vivam virtutis continentiaeque formam oculis christiani populi exhibere, ii mature discant oportet, sub magisterio Episcoporum ac delectorum moderatorum disciplina, cupiditatibus suis dominari, terrena despicere, coelestia appetere, quorum et cogitatione muniti et amore inflammati, facilius possint inter mundi corruptelas caste integreque versari. Oportet insuper, ut cito assuescant constanti et impavido esse animo in munere explicandae populis tuendaeque catholicae veritatis, quam mundus spernit ac pertinaci odio prosequitur. Quid sane, Venerabiles Fratres, exspectandum esset, si cum tempora incidunt, quae vehementiorem postulant pro tuenda Ecclesiae causa dimicationem, sacri ordinis viri, sanctae disciplinae et caritatis ope, in id jampridem comparati non sint, ut Episcopis suis cum fide adhaereant, eorum excipiant voces, et aspera -quaeque pro Jesu Christi nomine perferre non vereantur? Scilicet juvenilium an') Ignat. M. Ep. ad Kphes. c. XV. 4*