A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
XII. Accidit non raro, quod mulieres, partui proximae, peccaminosum, ex quo matres efficiuntur, nexum, celare cupientes, ad alienas oras pariendi causa commigrant, prolemque susceptam in loco, ubi in lucem edita est, baptisandam et matricae bapti- satorum inferendam curant. Inveniuntur jam aliqui curati, qui prolem adlatam ba- ptisant quidem, sed protocollo baptisatorum inferre recusant partim ideo, ne parochia, cui praesunt, ob multiplicatos illegitimos partus, ab alienigenis mulieribus editos, bonam famam amittat, partim ne possessio illa, in cuius gremio illegitima proles nata, baptisata et matricae illata est, ad ferendas subin expensas nosocomiales etc. stringatur, quia falso putant quemvis ibi habere suam competentiam, ubi natus, baptisatus et immatriculatus est. Ex hoc praepostero quorumdam curatorum pro suis parochia- nis zelo lites dein et controversiae exoriuntur, quia prolem alibi enixam et baptisa- tam ille alter etiam parochus, ad quem baptisans testimonium de peracto baptismo transmittit, ex iisdem ferme motivis matricae baptisatorum inferre recusat. Aliquando contrarium quoque accidit ita, ut proles tam in illa parochia, ubi nata et baptisata est, quam in illa, ex qua mater partus levandi causa advenit, matriculae inferatur. Nullus est, qui non videat, quanta confusio e tam diverso parochorum agendi modo oriri debeat, dum una proles in binis etiam parochiis altera vero ne in una quidem protocollo baptisatorum inscribitur. Ad stabiliendum in hoc merito aliquem ordinem ante non paucos annos reg. Cult, et pubi. Instit. Ministerium ex incidenti cuiusdam mortis casus, ubi cadaver tumulandi causa e loco, ubi mors intervenit ad aliam possessionem translatum est, ddo 12-ae Januarii 1879. Nr. 32889. ex 1878. directivos dimisit ordines, quos quia in occursuris similibus casibus Cynosurae instar inservire poterunt, eo specialiter adnotato subnectere placuit, quod ex ulteriore tenore huius rescripti id etiam pateat, praememoratos ordines ministeriales non ad casus mortis et sepulturae restringi sed valere etiam quoad casus nativitatis et collati baptismi. Tenor autem rescripti ministerialis est sequens: „Az orsz. statistikai hivatal jelentést tett hozzám a felől, hogy a szatmári helv. hitv. egyházközség lelkésze egy ott történt halálozási esetetet nem jegyzett be az anyakönyvbe, azon indokból, mivel a holttest JBereg megyébe Munkácsra szállíttatott eltemetés végett s mert ennek folytán a lelkész nyilatkozata szerint az anyakönyv, minden rovata be sem is töltethetett volna. Minthogy ezen eljárás a statistikai adatok gyűjtésénél és összeállításánál könnyen tévedésekre vezethetne, a mennyiben Nr. 3101. De casibus mortis et nativitatis seu collati baptismi, illius loci matricis inserendis, ubi mors intervenit, aut baptismus collatus est.