A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

82 Nr. 2961. Parochialia beneficia Ne- gyedense et Pobedimense concursui patent. sedulo incumbe, ut omnes, praesertim vero ephemeridum scriptores iis de rebus, quae eorum animos dividunt, concertationes interim praetermittant; iidemque discrimine nullo s. Sedis praeceptionibus super his controversiis, plena animi demissione et spi­ritus tranquillitate sese subiiciant: atque ita uno sensu coniuncti, fidentesque se hac agendi ratione in via veritatis esse constituros, id unum sibi post hac assequendum proponant, Religionem videlicet totis viribus defendere, Societatemque a malis, quae, ipsi imminent, quoad sibi fas est, incolumem servare. Quod enim ad Nos pertinet, muneris, quod Nobis divinitus traditum est, do­cendi omnes gentes easque a quovis errore servandi, apprime memores, quidquid in universa Catholica Ecclesia evenit sollertes vigilesque prospicimus: cum vero opus esse, aut expedire videbitur, haud omittemus deinceps, quemadmodum praeteritis tem­poribus nunquam omisimus, opportuna documenta praebere, per quae et lumen acce­dat, et communis scriptorum actio dirigatur. Ad hanc quippe s. Sedem in primis, tum vero etiam sub Eius tamen ductu, ad ceteros Pastores „quos Spiritus Sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei“ doctrinae magisterium iure pertinet. At vero Laicorum id unum officium est, documenta quae ipsis exhibentur excipere, ad illa eadem animum moresque conformare, atque Ecclesiae intentiones bona fide obse­cundare. In boc quidem Catholicarum in primis Ephemeridum Scriptores debent ce­teris exemplo esse. Si enim cum libri in lucem typis editi, tum Ephemerides Epi­scopis exsecutionem sui muneris difficiliorem forte reddunt; si reverentiam atque obedientiam, quae ipsis debetur, exinde minui contingat, si Hierarchici Ordinis in Ecclesia divinitus constituti laesio fiat ac perturbatio; quum laicis, eorum doctrinam atque agendi rationem, qui vere Magistri sunt atque Pastores, iudicandi ius sibi arro­ganter usurpantibus, huiusmodi Ephemeridum opera non modo ad bonum quodvis obtinendum sterilis, sed multis^ etiam de causis maximopere perniciosa evaderet. Ad hoc munus, quod tibi mandamus, ceteraque satis gravia, quae tibi in­cumbunt, officia rite exsequenda vires addat Apostolica Benedictio, quam Nos ut be­nevolentiae in te nostrae pignus tibi impertimus. Dat. ex Aedib. Vaticani Prid. Novembris anno a Ch. n. 1884. LEO PAPA XIII. *Strigonii, die 1-a Junii, 1885. Ambo haec beneficia per translationem de jure et facto vacant, quorum alterutro qui potiri cupiunt supplices suos usque vicesimam diem futuri mensis Julii Officio meo exhibeant. Strigonii, die 1-a Junii, 1885. Joannes Cardinalis SimoR m. p. Arciii-Episcopus.

Next

/
Thumbnails
Contents