A Győri Püspökség Körlevelei, 1885

Tartalomjegyzék

68 B. P., auctoritatemque secuti Praesulum nostrorum, quos gravi tempore divina pro­videntia duces nobis colimus constitutos, in summis et sanctissimis religionis iuribus defendendis indefesso fervore operam navabimus. Episcopi nostri ut iurisdictionem divinitus sibi commissam in salutem animarum libere possint denuo exercere necesse est, clerici in sortem Domini vocati unius Ecclesiae materna et probatissima manu educentur, religiosorum ordines ad instruendam iuventutem populique christiani mores excolendos maxime idonei revocentur. Gravissimam tribulationem, quam S. Mater Ecclesia libertate Summi Ponti­ficis undique coarctata, iniuriis auctoritati Apostolicae fere quotidie illatis, spoliatione Sacrae quae de propaganda est fide Congregationis, aliisque lugendis aggressibus pa­titur, cum Capite Augustissimo eiusdem corporis membra intime sentientes, preces Deo Opt. Max. fundere non intermittemus, ut Petrum, vinculis solutis et custodia Herodis, ad plenam sacri ministerii libertatem educat. Ad pedes igitur Tuos, B. P., provoluti tam nobis, quam Episcopis nostris, clero, familiis, omnibus denique Germaniae catholicis, quibus auspicatissimo liuius horae aspectu Tuo frui non est datum, humillime Benedictionem Apostolicam implo­ramus, ut viribus unitis ad felicem susceptorum laborum exitum pertingamus. Responsum sive allocutio Summi Pontificis: DILECTI FILII! Optatum laetitiae fructum, quem Nobis affert, hodierna die, praesentia ve­stra, cumulat atque adauget declaratio voluntatis et caussae, quae vos ad hanc Apo­stolicam Sedem venerabundos coram adduxit. Itaque benevolentia paterna singulos complexi, probamus commune propositum vestrum, plurimaque spe in Deo posita, qui optimorum consiliorum auctor est et adiutor futurum confidimus, ut ex hac urbe principe christiani nominis, quam cruore suo et Pontificali Sede beatus Petrus conse­cravit, maiora, ut cupitis, incitamenta sumatis ad omnem Christianam laudem, prae- cipueque ad animi constantiam, quae vobis virtus est maxime hoc tempore necessaria. Nos quidem ad rem Germaniae catholicam attentum animum habemus, ac diu miramur tot excellentium virorum in tuenda religione avita claros et nobilitatos labores: itemque magnae multitudinis in colenda pietate studium; in fide Romani Pontificis firmitatem; in Episcoporum obsequio alacritatem; in variis caritatis actibus industriam cum liberalitate coniunctam. Neque silebimus optimum illud incolumitatis vinculum, quod est concordia animorum ac voluntatum. Eam sane cum alia multa, tum annui coetus vestri testantur, in quibus propositum vobis est ea communi studio provehere, quae ad incrementum religionis salutisque publicae aptissima videantur. Quamobrem, vix dum inito Pontificatu, cogitare studiose coepimus, quidnam agendum esset, quo nomini catholico libertas cum tranquillitate in Germania resti­tueretur. Initia componendarum rerum ultro fecimus: nec quidquam de illo studio pristino, temporis diuturnitate, remisimus. Summam in gerendo negotio aequitatem adhibuimus, lenitatem vero tantam, quantam maxime per officium licuit. Voluntatem praestare eamdem parati sumus: atque utinam, Dei beneficio, is exitus aliquando contingat, qui ad stabiliendam firmiter concordiam valeat, votisque catholicorum ex­petitam diu tranquillitatem reducat: quas res non Ecclesiae solum, sed vel ipsi Ger­manorum Imperio iudicamus magnopere profuturas.

Next

/
Thumbnails
Contents