A Győri Püspökség Körlevelei, 1885
Tartalomjegyzék
Interea Nos in gravem huiusmodi curam cogitationemque intenti, volumus, dilecti filii, ut quotquot diligitis christianum nomen, alia in re quae publice interest, animose Nobiscum elaboretis. Perseverantiam intelligimus, qua oppugnatoribus disciplinae civilis religionisque resistendum est, praecipue vero societatibus liominum non honestis, Ecclesiae auctoritate damnatis; quae quid moliantur, quorsum tendant, satis in comperto est. Ac nominátim oportet bene de rebus communibus mereri, ut consuevistis, collata viriliter cura et contentione omni ad impediendos Socia/ismi cursus qui nititur ipsa societatis humanae fundamenta diruere. Tanti mali remedia nusquam expectanda quam a Christiana religione certiora. Ex hoc igitur fonte christiani homines adiumenta petant, quorum ope praesentium magnitudinem periculorum, quatenus possunt, defendant. — Memores demum caritatis et beneficentiae, studete vitam proletariorum atque opificum facere meliorem: planeque optime collocatum sciatis quidquid operae, ingenii, studiique in tuendis illorum commodis posueritis, propterea quod sunt hi maxime digni solatio, et magis patet eorum vita perniciosis illecebris insidiisque peccantium. — Ilarum exercitatione virtutum ipsi mores vestri testabuntur, eo meliores in omni republica futuros cives, quo sanctius Christianae fidei praeceptis paruerint. Nos interim a Deo petimus, ut vos ad omne munus officii confirmet; ac caelestium beneficiorum auspicem singularisque benevolentiae Nostrae testem vobis, dilecti filii, familiis vestris, cunctisque e Germania catholicis Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Strigonii, die 10-a Maii, 1885. Insignis Collegiatae Ecclesiae ad S. Nicolaum E. C. Capitulum Tirnaviae clementissima caes. reg. Resolutione, quae die 8-a curr. emanavit, suis in membris instauratum, mancum iterum evasit, planeque acephalum, per obitum nempe Josephi Köntös, Cantoris-Canonici, et benigne nominati Praepositi, nec non ins. Ordinis Fran- cisci Josephi Equitis. Optima ille, constanterque firma gravisus est valetudine, quin alterius unquam sentire, sufferreque cogeretur morbi molestias, quam primi, ac simul ultimi, e quo etiam decessit, et qui non fuit nisi senectus ipsa. Qui piam ab olim sequebatur consuetudinem, quolibet per annum Sabbato sacramentalem peragendi confessionem, ab hac nec in marasmo senili, quo per sesqui annum cubile linquere prohibebatur, recessit, ipsum proinde mors imparatum non reperit, sed Sacramentis moribundorum in osculo Domini ad aeternitatem transtulit die 14-a curr. anno aetatis 87, sacerdotii 63; cuius animam piis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, die 15-a Aprilis, 1885. Cum adolescentibus, statum ecclesiasticum amplecti, et ad Seminaria Archi- Dioecesana studiorum prosequendorum causa recipi volentibus solitum tentamen instituetur 1-a die futuri mensis Julii, quos litteris baptismalibus, testimoniisque scholasticis, pridie in Cancellaria mea exhibendis, provisos esse oportet. Caeteris paribus illorum imprimis habebitur ratio adolescentum, qui linguas callent in Archi-Dioecesi scitu necessax-ias. DD. Gymnasiorum Directores et Curati velint eatenus concernentes adolescentes edocere. Strigonii, die 10-a Maii, 1885. Nr. 2586. Obitus Josephi Köntös, Cantoris Canonici Tirna- viensis. Nr. 1587. Terminus instituendi cum adolescentibus, ad Seminaria admitti cupientibus, sic dicti, con- cursualis examinis.